CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad primum specialiter de intentione Aristotelis et Avicennae, dicitur ab Henrico quod decem modis potest aliquid se habere ad esse. Primus, est esse ex se necessarium et a nullo productum, ut Deus Pater. Secundus, est esse ex se necessarium et ab alio productum, non tamen causatum, ut Filius in divinis.Tertius, esse ex se necessarium et ab alio causatum. Quartus, esse ex se necessarium, non tamen productum, nec causatum, sed tantum dependens ab alio. Quintus, esse ex se contingens sed ab alio necessario. Sextus, esse ex se possibile vel contingens et a nullo est, tamen necessario est. Septimus, esse ex se contingens, tamen ab aeterno causatum. Octavus, esse in se possibile sive contingens, tamen ab alio causatum non ab aeterno, sed cum toto tempore. Nonus, esse ex se contingens, tamen ab alio causatum cum parte temporis. Decimus, nec ex se, nec ex alio necessarium esse. Sed in quodl. 6. q. ult. ponit quatuor modos. Primus, ut orbes capiunt a Deo tantum motum et non esse. Secundus, esse ex se necessarium, et tamen ab alio causatum.Tertius, quod orbes sint ex se contingentes, tamen necessario causentur a Deo, et dicit quod Avicenna illum modum posuerit. Quartus, quod orbes sint ex se contingentes et ab alio contingenter fiant, et illum modum dicit Platonem ponere, et fidem. Ideo aliquando in Scoto dicuntur quatuor modi juxta quodl. 6. q. ult. aliquando decem juxta quodl.8. q. 9. Et dicit Doctor, quod ad propositum sufficiant tres modi.
(b) Confirmatur. Vult dicere quod ex quo substantia possibilis non potest ab alio perpetuari, quod si aliqua sit perpetua, et per consequens necessaria, non erit ab alio necessaria, sed a seipsa.
(c) Item Commentator primo Caeli, C.138. Et littera stat in hoc, quod si esset aliquod generabile aeternum, possibile esset ut natura possibilis transmutaretur in necessariam, et licet concludit secundum ipsum, quia omne aeternum est simpliciter necessarium, et omne generabile est simpliciter possibile: ergo si aliquid generatur ab aeterno, natura possibilis transmutaretur in necessariam.
(d) Ulterius imponitur Philosopho. Hic vult dicere in substantia, quod omnis substantia est a semetipsa, et hoc in duplici genere. Nam quaedam est temporalis et quaedam aeterna; et si aeterna posset esse ab alio, cum omne aeternum sit necessarium, natura necessaria mutaretur in possibilem, patet, quia ex quo est causata ab alio, ideo possibilis, et quia aeterna, ideo necessaria. Imponitur etiam sibi, quod omnis substantia possibilis ex quo est a se, sit corruptibilis tantum a semetipsa per principium intrinsecum.
(e) Item ex istis, etc. Sensus hujus litterae est, quod substantiae separatae sunt naturae necessariae intrinsecae, id est,a semetipsis, et in ipsis species est tantum in uno individuo ; et sic ex quo non ponit eas causatas ab alio,sed tantum praesupponunt primam, sequitur quod secundum eum, erit aliquid necessarium dependens ab alio, non in ratione causae,sed sicut minus perfectum a magis perfecto.Et addit, quod in rebus corruptibilibus species de se sunt necessariae et incorruptibiles,individua vero sunt vere corruptibilia ; et ad corruptionem eorum dicit species corrumpi per accidens, id est, quod corrupto individuo, illa species desinit habere esse in illo, non tamen in se, et simpliciter desinit esse.