In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Respondet Doctor ad tria argumenta Goffredi adducta in 5. pro secunda ejus conclusione, quae tenet in speciebus dari motum sine subjecto ab agente creato.
Per istud ergo respondeo ad rationes illas, quas adducit pro conclusione secunda, quia prima ratio bene probat, quod Deus potest facere formam in fluxu, vel in fieri sine subjecto, sicut potest facere eam in esse quieto sine subjecto ; sed non sequitur, quod agens creatum potest facere formam in fluxu sine subjecto, imo sequitur oppositum, quia non potest facere formam quietam sine subjecto; causans autem motum effective causat formam in fluxu.
Secunda ratio, scilicet quod dat Deus accidenti separato, ut omnia possint sibi convenire, quae possunt ei convenire in subjecto, concludit oppositum, nam in subjecto non posset sibi convenire, nisi tantum quod esset terminus motus: ergo nullo modo potest sibi aliud convenire extra subjectum ; et sic oportet dare aliquod aliud subjectum motus, quia secundum ipsum, subjectum est aliud a termino motus.
Tertia ratio sua, scilicet quod non est de essentia motus, quod aliquod subjectum fluat secundum ipsum, bene probat, quod Deus potest facere motum sine subjecto, sed non de agente creato, quia non potest separare quodcumque ab illo, quod non est de essentia sua, imo sequitur oppositum secundum suam responsionem ad primam rationem, quia non potest magis separare a subjecto formam in fluxu quam in quieto esse,- sed non potest creatura aliqua active esse causa formae in esse quieto sine subjecto; ergo nec in fluxu.
Contra illud quod ipse addit ad. exponendum secundam conclusionem, scilicet quod motus, qui est hic per se, secundum qualitatem, non est sine subjecto, licet illud quod concomitatur terminum per se hujus motus, scilicet quantitas, sit sine subjecto. Contra hoc sic: tota raritas est primus terminus formalis motus rarefactionis: illius autem subjectum est totum quantum: ergo illud praesupponitur naturaliter isti termino: ergo non potest tantum per accidens acquiri per hoc, quod tanta qualitas acquiritur, quia prius naturaliter, et praesuppositum alteri non solum acquiritur per hoc quod acquiritur posterius naturaliter, imo prius praesupponitur jam acquisitum.