IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primum dictum hujus litterae, justitia, fortitudo, temperantia, sunt genera intermedia. Secundum, prima concupiscibilia sunt duo, honor et voluptas vel delectatio. Tertium, bonum honestum vel delectabile, primo movens ad concupiscendum. Quartum, virtus moderatrix circa honores, est humilitas ; quae moderatur circa voluptates, retinet nomen generis, temperantiam, cujus tot sunt species, quot sunt voluptates moderandae ; nec solum versatur circa sensibilia, sed circa speculabilia, in quibus potest esse intemperantia. Quintum, nobilissima fortitudinis species est patientia. Non resolvit an ad eam requiritur actus positivus, et certum est quod sic, alioquin non esset virtus.
Ulterius ad videndum (o) de beatitudinibus, donis et fructibus, notandum est, quod tres virtutes morales acquisitae, scilicet fortitudo, temperantia et justitia sunt genera intermedia ; nam prima concupiscibilia videntur esse duo, scilicet honor et voluptas vel delectatio stricte sumpta. Aliter ponitur, quod primo bonum est conveniens, et hoc vel honeslum,vel delectabile, sive etiam utile ; sed utile non potest esse primo motivum ad concupiscendum, quia non concupiscitur, nisi in ordine ad aliud. Idem concludit illud I. Joan. 2. Omne quod est in mundo, etc. nam concupiscentia oculorum, quae scilicet respicit divitias, non potest esse prima, loquendo de divitiis, inquantum sunt bonum utile, et non delectabile. Quod si loquamur de divitiis, inquantum sunt pulchrae, hoc est, inquantum sunt bonum delectabile, sic possunt primo concupisci, sicut aliud pulchrum visibile, ita quod prima concupiscibilia, ut dictum est, a natura rationali sunt honor et delectatio stricte sumpta. Igitur primae species temperantiae, quae moderantur circa concupiscibilia, erunt duae, quia quae moderatur circa honores, dicitur humilitas ; quae circa voluptates, retinet nomen generis ; et quot possunt esse voluptates distinctae, circa quas voluntas moderatur, tot possunt esse species illius temperantiae quae moderatur ipsas voluptates, puta altera circa gustabilia, altera circa tangibilia ; nec solum de voluptatibus sensitivis, quibus delectatur voluntas conjuncta, sed etiam de voluptatibus propriis ipsi voluntati, ut voluntas est. Unde voluntas Angeli potest appetere bonum delectabile, licet non habeat appetitum sensitivum conjunctum.
Et quod illae temperantiae distinguantur, probatur, quia circa aliqua potest esse summa delectatio,
circa alia nulla ; potest enim esse aliquis temperatus simpliciter circa venerea, ut volens uti tantum sua, vel simpliciter nolens uti ; et intemperatus circa gustabilia, volens comedere non comedenda, vel nolens comedere comedenda. Potest etiam aliquis esse temperatus circa sensibilia, et intemperatus circa speculabilia, puta si voluntas sua delectetur in hoc quod intellectus summe speculatur intelligibilia, quorum speculatio non est multum utilis secundum se, haec delectatio est immoderata, et moderanda.
Quae autem sunt (p) species fortitudinis, non oportet ad propositum ita explicare, quia non tangitur inter alia, nisi fortitudo in se, vel patientia, quae, ut dictum est, est nobilissima fortitudo, quae non repellit repellenda, ita quod pati est quoddam permittere ; et si diceretur de permissione, quod sit actus positivus, velle scilicet, vel nolle, vel forte nihil velle, vel non impedire, ita diceretur qualis actus sit pati in voluntate respectu terribilis.