Determinato de voluntate dei, hic determinat de conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem ejus, et dividitur in partes duas: in prima determinat veritatem; in secunda ex veritate determinata quasdam quaestiones determinat, ibi: ex quo solvitur quaestio.
Prima in tres: in prima ostendit quod voluntas mala hominis cum voluntate dei concurrit in idem volitum, bona voluntate hominis in contrarium tendente; in secunda ostendit quod bona voluntas dei etiam per malam voluntatem hominis completur, ibi: illud quoque non est praetermittendum quod aliquando dei voluntas bona per malam hominis voluntatem impletur; in tertia excludit quamdam objectionem, ibi: sed ad hoc opponitur.
Ex quo solvitur quaestio. Hic ex determinatis procedit ad solutionem duarum quaestionum: quarum prima est de passione capitis, idest christi; secunda de passione membrorum ejus, idest martyrum, ibi: si vero quaeritur utrum eodem modo sentiendum sit de passione et martyrio sanctorum, dicimus aliquam esse differentiam inter passionem capitis et membrorum.
Hic quatuor quaeruntur: 1 utrum voluntas hominis divinae voluntati conformari possit; 2 in quo attenditur principaliter conformitas; 3 utrum ad illam conformitatem omnes teneantur; 4 utrum teneantur etiam ad conformitatem quae est in volito.