Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Resolutive tenet Scotus conclusionem harum rationum, fatendo aliquas earum non convincere Philosophos, licet aliquae videantur necessariae. Nihil ergo praeter Deum est necessarium in se, seu immutabile mutatione, quae sit versio ; nihil etiam est immutabile subjective ex perfectione quia intelligentia mutatur ab intellectione ad non intellectionem, et e contra, de quo d. 2. q. 1. tamen relatio non est mutabilis subjective ob imperfectionem, quia non potest transire a carentia entitatis ad habendam eam.
Ad quaestionem quantum ad exponentem negativam istius exclusivae, respondeo concedendo conclusiones istarum rationum, quarum licet forte aliquae non convinceret Philosophos, quin possent respondere, sunt tamen probabiliores illis, quae adducuntur pro Philosophis, et forte aliquae necessariae. Dico tamen quantum ad istam partem, quod nihil aliud a Deo est immutabile, (loquendo de mutatione, quae est versio,) quia nihil aliud est formaliter necessarium.
Quodlibet etiam aliud est mutabile subjective, nisi propter imperfectionem negativam, puta ultimum accidens, quod nullius perfectionis est capax (a), propter sui imperfectionem, ut puta si sit aliqua relatio, non est mutabilis subjective, quia non potest esse subjectum alicujus, hoc est, quia est imperfectum negative, id est, non capax alicujus perfectionis, sed nihil aliud a Deo propter perfectionem sui est immutabile, quia si aliquid est tale, hoc maxime esset prima Intelligentia, sed ilja est mutabilis ab intellectione ad intellectionem. Probatio, potest enim habere intellectionem cujuscumque intelligibilis, quia hoc potest intellectus noster habere, non autem unicam omnium, quia tunc illa esset infinita, ex d. 2. q. i. nec infinitas simul omnium intelligibilium, quia tunc intellectus habens eas in actu simul distincte, videtur esse infinitus; ergo potest intellectionem unius intelligibilis habere, post alterius intelligibilis intellectionem ; ergo est mutabilis.