IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum possibile sit circa Eucharistiam fieri transmutationem corruptivam illorum accidentium ?
Alens. 4. p. g. 40. memb 2. art. 4. g. 11. D. Bonav. hic art. 2. g. 1. Richard. art. 2. g. 2. et art. 4. q. 2. D. Thom, q. 2. art. 2. et 3. p. g. 77. art. 4. Capreol. hic, g. 1. Palud. q. 4. Gabr. g. 1. Suarez 3. p. tom. 3. disp. 57. stct. 2.
De transmutatione corruptiva, quaero, utrum possibile sit circa Eucharistiam fieri transmutationem corruptivam illorum accidentium? videtur quod non. Forma est simplex invariabili essentia consistens lib. 6. Principiorum.
Item, Boetius Lib. de Trin. For ma simplex subjectum esse non potest.
Item, materia est, qua res potest esse et non esse, 7. Metaph. Ex his omnibus habetur, quod simplex ad minus forma non potest corrumpi; sed accidens separatum in Eucharistia est forma simplex isto modo; ergo, etc
Item, si corrumperetur, aut in subtantiam, aut in aliud accidens, aut in nihil: non in nihil, quia tunc creatura annihilaret: non in accidens, quia tunc creatura causaret accidens sine subjecto; nec in substantiam, quia ex accidente non potest fieri substantia: ergo, etc. Contra, illa accidentia possunt frangi, teri, et digeri, et patet ad sensum; et probatur ex quadam Glossa, 1. Corinth. 12. nutrimentum autem convertitur in substantiam rei nutriendae, ergo, etc.