Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad quaestionem. Littera patet usque ibi : Quod nullius perfectionis est capax, etc. ut relatio, quae non videtur mutabilis subjective, quia non est capax alicujus perfectionis. Nam mutari subjective, vel est recipere aliquam entitatem Tealem quam prius non habuit, vel transire ab entitate ad carentiam ejus, ut patet d. 39. et in 4. d. 11. Et sic relatio non potest fieri subjectum entis realis, ita quod subjective non potest transire a privatione entitatis realis ad talem entitatem, nec e converso, ab entitate in privationem. Sed nonne aliqua relatio realis potest esse subjectum relationis realis, etiam secundum Doctorem dist. 2. et in 4. dist. 12. nam proportionalitas fundatur in proportionibus ? Dico, quod mutari proprie potest dupliciter intelligi, ut docet Doctor in 4. d. 10. scilicet ad se et ad aliud. Primo modo dicitur mutari ad absolutum. Secundo modo ad respectum. Relatio non mutatur primo modo, licet forte possit mutari secundo modo. Dico etiam, quod non potest esse subjectum ultimatum.