IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thomae, accidentia separata eodem modo quo unita, tripliciter posse corrumpi. Primo, corruptione subjecti, scilicet quantitatis. Secundo, corruptione per contrarium, manente subjecto. Tertio, divisione subjecti, quia si dividatur in tam parvas partes, quod sub eis non maneret substantia panis, pereunt. Hanc rejicit Doctor, primo quia quantitas non babet modum substantiae nisi tantum negative, ex quaest. 1. Secundo, licet substantia composita sibi determinet qualitatem propriam, tamen quantitas id non facit. Ex quibus habetur, quod non eodem modo corrumpuntur accidentia separata et conjuncta.
Hic dicitur (a), quod esse subsistens, quod manentibus accidentibus convenit, est conforme illi formae, quam prius substantia panis habuit; et ideo esse, in quo dimensiones subsistunt, tollitur eisdem passionibus, quibus tolleretur substantia panis existente ibi,et propter hoc eodem modo corrumpuntur accidentia remanentia, sicut prius poterant corrumpi. Prius autem poterant corrumpi dupliciter, uno modo manente substantia panis; alio modo per corruptionem substantiae, quae contingit ex transmutatione accidentium, quia sicut generatio est terminus alterationis, ita et corruptio ; et ex parte etiam quantitatis, quia cum unaquaeque res habeat quantitatem determinatam, in tantum poterit fieri divisio, quod species non remanebit.
In hoc ergo Sacramento aliqua transmutatione facta, adhuc manet illud esse dimensivum substantiae praecedenti conforme ; aliquando tollitur esse praedictum, et tunc desinit esse Sacramentum. Et similiter ex parte quantitatis, quia si fiat divisio in partes tantae quantitatis, quod sufficiat ad speciem panis vel vini, etsi sint aliae dimensiones, quia partes continui quae erant in potentia, fiunt in actu, tamen esse conforme substantiae praeexistenti manet. Si autem quantitas partium ad hoc non sufficiat, esse utrumque desinit esse, scilicet dimensio,et esse praedictum, et ideo tunc corpus Christi desinit ibi esse. In quid autem fiat ista corruptio, quando est potentialis, tangetur in quaest, seq.
Contra conclusionem principalem, quae dicit quod eodem modo potest tolli dimensio ista sicut substantia, quia habet esse conforme substantiae panis, arguo sic : non potest intelligi ista conformitas in aliquo positivo novo, quia nihil tale advenit ipsi accidenti per hoc, quod est sine subjecto, sed illud quod ei advenit, conforme est tantum in ista negatione non inhaerere actu. Sed conformitas in ista negatione non sufficit ad hoc, ut uniformiter tollatur,quia ideo tollitur esse substantiae, quia est passum proportionatum agenti naturali, scilicet habens partem potentialem et actualem, quarum potentialis potest esse sine actuali;istud autem habens tantum conformitatem in negatione, non habet aliquas tales partes ; ergo, etc.
Item, substantia composita necessario sibi determinat qualitatem aliquam propriam, et maxime secundum eum, qui ponit quod substantia corrumpitur ad corruptionem qualitatis,quod non esset, nisi necessario determinaret sibi illam qualitatem. Sed quantitas non necessario sibi determinat aliquam qualitatem ; ita enim est indifferens ad contrariam, sicut ad istam, et ad unum gradum ejus, sicut ad alium, quia ex principiis quantitatis nulla qualitas, nec ullus gradus egreditur qualitatis ; ergo, etc.
COMMENTARIUS, (a) Hic dicitur. Sententia D. Thomae est, modum illum, quem accepit quantitas in sua separatione, esse conformem modo existendi per se, quam habuit substantia panis, seu forma substantialis panis et vini. Sicut ergo, si maneret substantia vini, corrumperetur per alterationem, qua corrumperentur accidentia ejus, ita etiam contingit quantitatem simili alteratione corrumpi actione agentis naturalis.
Potest etiam quantitas alio modo corrumpi per divisionem specierum in ea diminutione, ut non maneret quantitas in ea dimensione determinata et definita, quam exigit forma substantialis. Haec sententia supponit quantitatem esse in toto, et sequi ad formam, non vero eam esse immediate in materia prima.
Hanc sententiam impugnat Doctor, ex eo quod non detur fundamentum illud, quod supponit D. Thomas, nempe, modus ille existendi, dato etiam tali modo videtur urgere ratio, quia ipsa quantitas sub tali modo esse immediatum subjectum agentis naturalis, non vero ipse modus, qui non desinit, nisi ad desitionem quantitatis, sicut neque perseitas substantiae desinit, nisi desinente ipsa substantia; sed ideo desinit compositum substantiale, quia habet potentiam receptivam formae substantialis incompatibilis, ut materiam, et ideo desinit forma simul cum toto, quia ponitur actione agentis forma talis incomparabilis cum priori, ex qua constabat totum ; sed in quantitate separata, qua etiam est sub tali modo nihil est tale potentiale, quod reciperet formam incompatibilera quantitati ; ergo non sequitur conformitas utriusque, id est, quantitatis et substantiae praetensa in esse corruptibilis hoc modo, quia nempe quantitas non inclinatur ad ullam formam determinatam magis quam ad aliam.
Secundo, ratio Doctoris est ideo ex principiis D. Thomae desinere substantiam per corruptionem qualitatis, quia determinat sibi qualitatem in aliquo gradu, per modum propriae passionis, sine qua nequit esse. Sed quantitas non ita determinat sibi qualitatem in specie aut gradu, quia aeque est indifferens ad ipsam, et ejus contrariam ; et hoc in quocumque gradu. Hanc propositionem egregie probat, quia qualitas aut gradus ejus non egreditur a principiis quantitatis: connexio autem passionis ad aliquod subjectum est in eo praecise, quod causatur a principiis subjecti, ergo, etc.
Ex his sequitur haec conclusio, quod quantitas nequeat corrumpi virtute agentis naturalis praeciso ordine ejus ad primam causam, ut est separata. Probatur conclusio, quia actio agentis naturalis exigit subjectum suum esse, ergo nequit actio ejus esse in quantitatem, nisi prout quantitas existit: ergo ad formam in eo gradu, qui compatibilis est esse quantitatis, et consequenter nequit producere formam incompatibilem esse ejus; sed forma introducta dependet a subjecto, sicut et actio ejus productiva ; ergo supponit semper esse subjecti.
Sed quod dependet ab aliquo in esse, non potest esse ratio non essendi ejus formalis, vel includere non esse ejus, neque inferre non esse, nisi quatenus habet connexionem cum aliquo consequente, quod corrumpit ipsum: in proposito non est talis connexio, ergo patet subsumptum, quia alteratio illa, ut est ab agente naturali, non habet connexionem cum alia forma consequente et repugnante, nisi quatenus illa includitur in virtute agentis naturalis ; sed nulla forma repugnans esse quantitatis includitur in virtute agentis creati, ergo, etc. Minor patet, quia ipsa quantitas separata non dependet immediate ab aliquod agente creato, neque agens creatum habet subjectum actionis in hoc mysterio, qua posset induci substantia repugnans substantiae panis, verbi gratia; et si haberet, nihil referret, quia quantitas separata amplius non dependet a substantia panis, neque a corpore Christi, ut subjecto, neque ut causa efficiente, per cujus remotionem desineret: neque desiuit corpus Christi, nisi adveniente aliqua substantia, quae repugnaret substantiae panis, si adesset.
Deinde non dependet quantitas ab accidentibus, quae insunt ipsi, eadem enim sub contrariis perseverat, nihil habet contrarium ; solum ergo dependet a subjecto, quando inest. Ex quibus singulatim consideratis sequitur conclusio.
Secundo patet ex ratione prima Doctoris, quia eatenus corrumperetur virtute agentis naturalis, quatenus induceretur forma incompatibilis in aliquo subjecto potentiali quantitatis ; sed nullum est tale. Vel ideo corrumperetur, quia alteratio terminatur ad aliquam formam in eo gradu, quo habet connexionem cum forma substantiali, cum qua non maneret quantitas, si esset in subjecto ; sed hoc non, quia ex prima ratione praemissa, non dependet ad esse subjecti, in quo non inest actu. Ex secunda ratione Doctoris nullum gradum qualitatis, aut speciem hanc magis quam contrariam exigit quantitas; ergo potest esse in quacumque forma substantiali, in qua nata esset qualitas illa inesse quantum est de se.
Tertio, quia nequit qualitas produci in quantitate separata in eo gradu, in quo exigetur substantiam per necessariam connexionem ad ipsam; ergo, etc. Antecedens patet ex quaestione tertia.
Conclusio, ut dixi, intelligenda est praeciso ordine quantitatis ad conservationem, quam habet de facto a prima causa, quia attendendo ad hanc, desinit ex natura etiam rei, non propter incompossibilitatem simpliciter, sed ut subest tali actioni, quae desinit posita dispositione inducta per causam naturalem ad substantiam, quae succedit modo, quo dicetur quaestione sequenti .