IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
De fructibus, quos enumerat Apost. ad Galat. 3. varie sentiunt Doctores. D. Thom. 1. 2. q. 79. a. 1. et 2. dicit esse actus. Alens. 3. p. quaest. 62. m. 2. 3. dicit esse delectationes. D. Bonavent. optime de eis tractat opusc. de Diaeta salutis tit. 8. et hic a. 1. q. 1. videtur convenire cum Doct. qui hic tenet fructus non distingui a virtutibus; nam quidam eorum sunt virtutes expressae in illo septenario ; alii vero sunt species contentae sub enumeratis in septenario, vel delectationes comitantes actus virtutum, et singula percurrit et explicat. Ita Gabriel hic q. unio. Major, q. 1. Alra. q. unic. et fere omnes citati Schol. praeced. Ex quibus aliqui putant eos esse actus virtutum. Ita Vasquez et alii, nec id est contra Doct.
De fructibus dico (t) quod quidam illorum sunt virtutes secundum illam regulam, secundum quam enumeratae sunt in illo septenario ; quaedam autem sunt species virtutum ibidem enumeraturum ; quaedam, nec sic, nec sic, sed delectationes consequentes actus, verbi gratia, charitas exprimitur ibi proprio nomine, et similiter fides, spes autem in hoc quod dicitur longanimitas. Unde legitur de Patriarchis, longanimes in spe, quasi in longum animose expectantes.
Virtutes morales exprimuntur ibi ; fortitudo quidem in patientia ; justitia in sua specie, quae est misericordia, in hoc quod dicitur bonitas, sicut communiter dicitur bonus, qui communicat se proximo ; et in alia specie, quae est amicitia, exprimitur ibi benignitas, quae est quasi benevolentia, et bona igneitas. In tertia specie, quae pertinet ad regimen, vel ad subjectionem, ibi mansuetudo, vel specialiter exprimitur ibi obedientia ; mansuetus enim est, qui exequitur injuncta sine murmure. Temperantia exprimitur in duabus speciebus suis, in continentia et castitate. Si placeat dicere continentiam circa alia delectabilia, et circa venerea, castitatem, vel potest poni una species temperantiae, ut continentia dicatur una species, et castitas circa quaecumque delectabilia, quomodo Philosophus 7. Ethic, ponit castitatem esse quemdam gradum in qualibet virtute. Prudentia exprimitur per modestiam ; modestus enim est, qui modum debitum tenet in agendo ; et prudentiae est invenire modum in actione, et praefigere et terminare.
Sic igitur habemus tres virtutes in se, fortitudinem in patientia, justitiam in tribus speciebus, temperantiam in una specie, vel duabus ; prudentiam in una specie ; et ita omnes virtutes, tam intellectuales quam morales. Alia quaedam enumerantur ibi, quae sunt delectationes concomitantes, vel consequentes actum, ut gaudium, quod proprie est delectatio in voluntate, et pax, quae est securitas habendi objectum sine repugnantia.
Sic igitur patet (u) quod in sustinendo septem virtutes sufficienter perficere hominem in via, in se, vel in suis speciebus, non erunt necessarii alii habitus, qui nec sint illi, nec species earum, nec enumerantur alii in donis, nec in beatitudinibus, nec in fructibus. Et licet numerus sit alius explicitos beatitudinum et donorum, hoc est, quia aliquae species illarum septem virtutum aliter exprimuntur hic quam ibi, et non quia sint alii habitus, qui non sunt illarum virtutum species. Si etiam tantum ponderaretur Scriptura, quae ponit alicubi octonarium, alicubi septenarium, oporteret eos distinguere, ut diversos habitus ; quare igitur non ponuntur distincti habitus illi, de quibus facit mentionem Apostolus 1. Corinth. 12. ubi ponitur novenarius ab illis, quos enumerat Petrus : Ministrate in fide vestra virtutum, etc. Frequenter igitur Scriptura eadem realiter exprimens, exprimit sub aliis verbis, nunc omittens quaedam, nunc alibi explicans sic omissa.
Ad argumentum (x) in oppositum patet, quia etsi numerus non sit idem, hoc non est habituum ab habitibus, sed specierum intermediarum vel specialissimarum contentarum sub istis sunt alii numeri ; vel si omittuntur aliquae illarum alicubi, et alicubi non, numerata tamen hic et ibi sunt eadem, ut declaratum est.
Ad illud Philosophi (y) de virtute heroica, quod adducitur pro opinione prima, dico quod in omni bonitate assignat quatuor gradus, qui sunt ejusdem habitus in specie, scilicet perseverantiam, continentiam, temperantiam, et heroicam.
Perfectissima igitur virtus in eadem specie manens est heroica, et sic metaphorice loquuntur aliqui, quod perficit modo inhumano, quia scilicet non est communiter hominis ad illum gradum, licet ejusdem speciei, attingere ; et quod adducitur per oppositum de bestialitate, posset similiter dici, quod esset excessus in eadem specie vitii ; sed melius potest dici alterius speciei, quia circa aliud objectum ; sed ex hoc non sequitur propositum, quia circa multa contingit errare, et vitiose agere, sed circa tantum unum, scilicet perfecte circiunstantionatum, contingit recte agere, rectius et rectissime ; licet igitur bestialitas sit alius habitus a communi vitio humano, qui est circa aliud objectum, non sequitur heroicam esse alterius speciei a virtute humana, quia circa idem objectum ordinat, sed excellentius, nec est manifestum hanc excellentiam non posse esse per alium gradum ejusdem speciei.