Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
22. (( vers. 20, 21.)) Et quid, cum occidit sol, cum passus est Dominus? Factae sunt quaedam tenebrae in Apostolis, defecit spes eorum, quibus primo magnus et redemptor omnium videbatur. Quare? «Posuisti tenebras, et facta est nox: ibi pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, 1375 quaerentes a Deo escam sibi» . Quid intelligam spiritualiter catulos leonum, nisi spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12) ? quid intelligam nisi mala daemonia, quae daemonia pascuntur erroribus hominum? Sunt enim principes daemoniorum, et sunt daemonia quaedam contemptibilia. Ista daemonia seducere animas quaerunt, sed ubi sol non ortus est; tenebrae enim sunt. Et cum tenebrae sunt, quaerunt catuli leonum quos devorent. Ipse leo major, princeps omnium talium leonum, quid de illo dictum est? «Nescitis quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret» (I Petr. V, 8) ? Ideo «quaerentes a Deo escam sibi;» quia nec tentari quis potest a diabolo, nisi permittente Deo. Job sanctus ante diabolum erat, et tamen longe ab illo erat: aspectu ante illum, potestate remotus ab illo. Quando auderet tentare vel carnem, vel facultates ejus quas possidebat, nisi accepisset potestatem? Quare autem datur potestas? Aut ad damnandos impios, aut ad probandos pios. Juste hoc totum Dominus agit; et in neminem habet diabolus potestatem, vel in aliquid ejus, nisi ille concedat, cui est potestas summa et sublimis. Sic diabolo, sic homini nulla est potestas in hominem, nisi desuper detur. Stabat judex vivorum et mortuorum ante hominem judicem, et inflavit se homo judex videns ante se Christum, et ait: Nescis quia potestatem habeo occidendi et dimittendi te? At ille qui venerat et eum docere, a quo judicabatur: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset tibi desuper data (Joan. XIX, 10, 11) . Et homo et diabolus et quaelibet daemonia nonnisi accepta potestate nocent: sed proficientibus non nocent. Malis ita sunt tanquam ignis feno; bonis ita sunt tanquam ignis auro. Manducatus est Judas ut fenum; probatus est Job ut aurum. Posuisti tenebras, et facta est nox: illic pertransibunt omnes bestiae silvae. Jam bestiae silvae alio modo: alio enim et alio modo semper ista intelliguntur; quomodo Dominus ipse agnus, ipse leo. Quid tam diversum quam agnus et leo? Sed qualis agnus? Qui vinceret lupum, vinceret leonem. Ipse petra, ipse pastor, ipse janua. Pastor intrat per januam: et dicit, Ego sum pastor bonus; et dicit, Ego sum janua (Id. X, 7, 11) . Ipsum leonis nomen Dominum significat; quia, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5) , et diabolum; quia, Conculcavit leonem et draconem (Psal. XC, 13) . Discite sic intelligere, cum figurate ista dicuntur; ne forte ubi legeritis quod Christum significat petra (I Cor. X, 4) , ubique petram Christum putetis. Significat alia atque alia, sicut littera quo loco ponatur vide, ibi intelligis ejus vim. Si audieris litteram primam in nomine Dei, et putaveris eam semper ibi ponendam, delebis eam in nomine diaboli. Ab eadem enim littera incipit nomen Dei, a qua incipit nomen diaboli; et nihil tam disjunctum, quam Deus et diabolus. Vide ergo quam absurdus est a rebus et humanis et divinis, qui dixerit 1376 de littera singulari D, Non debet haberi in capite nominis diaboli, et cum quaesieris, quare? respondeat: Ego in nomine Dei legi istam litteram. Ridetur iste; nam nec talis est cui digneris reddere rationem. Nolite ergo tam pueriliter sapere etiam ista divina, ut forte aliquis vestrum, quia dixi superius bestias silvae significare Gentes, modo autem dico bestias silvae significare daemonia et angelos praevaricationis, putet iis me aliquid contrarium dicere. Similitudines enim sunt, et in quocumque loco sunt, circumstantia sui exponuntur. Illic pertransibunt omnes bestiae silvae. Ubi? In nocte quam posuit Dominus, quia sol agnovit occasum suum. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi. Merito Dominus venturus ad occasum suum, ipse sol justitiae agnoscens occasum suum, ait discipulis, tanquam tenebris futuris , circuituro leone, ut quaereret quem devoraret, quod ille leo neminem devoraret, nisi peteret: Hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32) . Nonne Petrus cum ter negavit (Matth. XXVI, 70-74) , jam inter dentes leonis erat? Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi.