In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Dico ergo ad quaestionem, etc. Conclusio haec est communis, tenendo quantitatem esse diversam a substantia, et subjectum qualitatis ; dicit sic corrumpi actione agentis naturalis, et in termino illius alterationis induci substantiam, ad quam esset alias connaturalis virtute divina, ad salvandum mysterium, ut dicit in littera.
Sed quid dicendum, an qualitas possit corrumpi secundum omnem gradum suum virtute agentis naturalis? Negant quidam ex nostris, putantes id esse ex mente Doctoris, juxta principia posita in quaest. 3. ubi dicit quod forma substantialis determinet sibi qualitatem in determinato gradu, qui nequit virtute agentis naturalis destrui non destructa forma. Idem docent etiam quoad qualitatem separatam in eo gradu, quem determinat substantia, si adesset.
Contrarium mihi videtur verius ex mente Doctoris, attento ejus fundamento, quia dicit gradum illum non corrumpi virtute agentis naturalis, quia conservatur a forma substantiali, quae in hoc praevalet quantum ad virtutem conservativam actioni corrumpentis. In proposito autem non est talis resistentia formae, quae non est, et ut patet ex secunda ratione hic facta contra opinionem D. Thomae, quantitas non habet connexionem cum illa forma quali, neque quoad speciem, neque quoad gradum.
Oportet ergo, ut salvetur prior modus dicendi, recurrere ad causam primam, quae conservat qualitatem eo modo et ordine quo conservaretur in subjecto, si adesset quantum ad illos gradus,et cum hoc, alterationem causae naturalis non extendi ad illos gradus ex natura ejus, inquantum disponit ad formam succedentem, si materia inesset, vel nata est disponere, quia eodem instanti et termino alterationis inducitur substantia nova de facto, quo induceretur virtute agentis corrumpentis, si adesset subjectum capax, et tunc desinunt accidentia cum quantitate.
Caeterum si Deus non assisteret ex antiquo miraculo possit corrumpi tota illa qualitas inducendo contrarium.
Ad argumenta patet ex littera. In responsione vero ad quintum dicit qualitatem non desinere in nihil, sed in qualitatem contrariam, vel alterius gradus in eadem specie. Dubium est quomodo in qualitatem ejusdem speciei, et secundum alium gradum desineret qualitas prior tanquam in oppositam, contra ea quae disseruit contra Goffredum quaestione praecedenti. Respondetur qualitatem illam inquantum remitlitur ad illum gradum et terminum, ad quem sequitur actio substantialis, sic esse oppositam ratione mutationis et formae concomitantis substantialis.
Supra docet quid tenendum sit, tenendo quantitatem non distingui a re cujus est, quia negaretur agens naturale aliquid agere in species, sed Deum ad praesentiam ejus agere, sicut agit ad destructionem quantitatis, quia perinde juxta opinionem illam tollitur subjectum actionis simpliciter, sicut juxta communem tollitur subjectum actionis determinatae ad quantitatem et substantiam.