In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ultimo quaero, etc. In hac questione resolvitur quomodo desinit Eucharistia, et qua transmutatione, nempe substantiali, et a quo agente ? Varii autem sunt modi dicendi, quos suo ordine citat Doctor, et impugnat.
Prima sententia est redire substantiam panis et Tini miraculose, et ex ea generari substantiam novam ; ita Innocentius III. lib. 4. de mysteriis Missae, c.11 . quem in hoc sequuntur Alensis et D. Bonaventura. Haec sententia intelligitur de eadem materia in specie. Hanc sententiam ut sustineri possit probabiliter, ita interpretatur D. Thomas, ut non intelligatur materia annihilata, aut conversa redire, quia utrumque est impossibile, sed alia materia nova creata a Deo tanta, quanta fuit illa materia conversa in corpus Christi, et sanguinem Christi.
Secundus modus dicendi est D. Thomae, ut quidam volunt, locis supra citatis in commento primae partis quaestionis tertiae, quam sequuntur antiqui Thomistae cum Cajetano ibidem citato ; non produci novam materiam, sed ex quantitate ut habet modum subsistendi per se, educi formam substantialem novam. Et hanc sequitur Aegidius Theorem. 44. et 45. Henricus Quodlib. 8. q. 36. Huc etiam revocari potest opinio Richardi inquantum ipsam conclusionem admittit, nempe ex accidentibus generari substantiam, quibus tribuitur possibilitas transmutabilis non solum in formam, sed in infimum gradum actualitatis, quae est materia. Hic modus statuitur ad hoc, ut actio causae naturalis salvetur ad productionem substantiae, quae succedit in Eucharistia.