In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Circa istam trigesimam quintam distinctionem, etc. Quamvis ex dictis in distinctione praecedenti inter explicandum rationem donorum in particulari pateat solutio hujus difficultatis, tamen ne ulla ex distinctionibus Magistri sine aliqua quaestione omitteretur, hic breviter insinuat quod ante tenuit de differentia horum quatuor donorum, quae communiter supponuntur pertinere ad intellectum.