IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Opinio Innocentii, corruptis speciebus, redire panem, quam breviter rejicit Scotus.
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one ; dicit enim quod substantia panis redit. Quod potest sic probari, quia Christus est in Eucharistia, ut nutrimentum spirituale, et tamdiu quamdiu species sunt, ut conveniens nutrimentum corporale: ergo desinentibus speciebus habere rationem convenientis nutrimenti, utpote quando, si essent in substantia panis et vini, illae substantiae essent inconvenientes ad nutrimentum corporaliter, tunc rationabiliter desinit ibi esse corpus Christi, ut nutrimentum spirituale; deficiente autem Eucharistia redit substantia. Nec oportet hic ponere novum miraculum ad hoc, quod corpus Christi desinat ibi esse, quando species non essent natae afficere substantias conversas, quia ita Deus instituit Eucharistiam non manere, nisi manentibus speciebus convenientibus. Nec est novum miraculum, quod scilicet desinente corpore Christi ibi esse, redeat substantia, quia Deus ordinavit nunquam accidentia esse sine subjecto, nisi in Eucharistia.
Contra hoc posset argui sic : Quaero quando redit substantia panis? aut hoc est in ultimo instanti, quando generatur ibi nova substantia, et tunc sequitur, quod simul sit ibi panis, et non panis ; quando enim generatur aliud, panis corrumpitur, et per te tunc panis est ibi primo, et hoc est inconveniens: aut ante illud ultimum instans, et tunc videntur sequi duo inconvenientia : Primum est, quod non tamdiu manet Eucharistia, quamdiu manerent ibi species non corruptae, vel quod simul manebit Eucharistia, et erit ibi substantia panis cum corpore Christi.
Secundum inconveniens est, quia agens, quod potest in partem motus, potest in totum motum et terminum, quando non magis repugnat una pars motus ipsi susceptivo quam alia: hoc apparet ex dictis supra in quaest. praeced. sed non magis repugnat illis speciebus una pars alterationis quam alia, quamdiu species illae non corrumpuntur simpliciter, sed alterantur.: ergo agens potens in primam partem alterationis, potest et in quamlibet: ergo dum manet illa alteratio, non necesse est substantiam redire.
Sed ad istud argumentum probabilius esset dare secundum membrum, et tunc primum quod infertur, forte non esset inconveniens opinanti; diceret enim, quod non manet Eucharistia, quamdiu manent species illae qualitercumque se habentes, sed quamdiu manent, ut convenientes nutrimento. Possunt autem sic alterari, ut non conveniant nutrimento, antequam totaliter corrumpantur, sicut posset panis non esse conveniens nutrimentum antequam corrumperetur sapor, et alia accidentia; et tunc difficile esset invenire certum gradum alterationis vel putrefactionis, usque ad quem praecise maneret Eucharistia.
Ad secundum diceretur, quod propter totam illam alterationem, quae praecedit corruptionem specierum, et per consequens corruptionem Eucharistiae, non oportet substantiam redire, sed oportet eam redire propter generationem, quae sequitur illam alterationem, et concomitabitur corruptionem specierum: non autem potest redire tunc quando erit corruptio, quia tunc simul esset et non esset.
Sed ista responsio non assignat sufficientem reditionem substantiae panis; aeque enim posset agens naturale agere usque ad ultimum instans, si non rediret per te; ergo non dicit sufficienter.