Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum generatio Filii in Divinis sit aeterna ?
Alensis 1. p. q. 42. m. 4. art. 1. D. Thom. 1. p. g. 42. art. 2. D. Bonavent. hic q. q. 3. Richardus art. 2. q. 1. Durand. q. 4. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 4. cap. 15. Vide Scot. 8. Met. q. 1. et 2. Vasq. 1. p. disp. 167. Mayion. hic q. 1.
Circa distinctionem nonam quaeritur unum, scilicet: Utrum generatio Filii sit aeterna in divinis? Quod non, quia ubi idem est esse et duratio, si aliquid est principium esse et durationis: sed Pater est principium esse Filii , quia principium divinitatis secundum Augustinum 4. de Trin. cap. 17. ergo est principium durationis Filii.
Praeterea Augustinus 15. de Trin. cap. 15. Imperfectionis est in verbo nostro, quod est formabile antequam formetur: ergo imperfectionis videtur in verbo, quod est formari; hoc igitur non competit Verbo divino.
Praeterea: Si generatio Filii est aeterna; ergo Filius semper generatur ; ergo Filius nunquam genitus est, et ita nunquam est Filius. Hae duae consequentiae probantur per Augustinum 83. q. q. 37. Qui semper nascitur, nunquam natus est; ergo si Filius semper nascitur, nunquam natus est. Ultra, quod nunquam natum est, nunquam est Filius: igitur si Filius semper nascitur, ergo nunquam est Filius.
Oppositum,Ambrosius 1. de Trin. cap. 6. et ponitur in littera. Si Pater prius erat Deus, et postea genuit, generationis accessione mutatus est: avertat Deus hanc amentiam, semper igitur habuit Filium.
Similiter auctoritas Hilarii in littera : Inter gignere et gigni nullum est medium, scilicet durationis; si igitur proprium est Patri semper genuisse, proprium est Filio quod semper genitus est.