IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic est una opinio, etc. Conclusio hujus paragraphi est non redire substantiam panis et vini contra primam sententiam. Est communis, et probatur ratione Doctoris in littera, quia vel substantia panis rediret ante corruptionem specierum, vel in ultimo instanti corruptionis, tanquam succedens ipsi corruptioni, vel certe simul ad corruptionem ipsam in fieri, sed nihil horum. Non primum, quia vel desineret ibi corpus Christi ante corruptionem specierum, quod est contra communem, vel simul esset cum substantia panis, quod est falsum, quia esse corporis sub speciebus de facto includit non esse panis sub speciebus; neque ulla necessitate agentis aut actionis, redit, antequam species desinunt, quia sicut prima pars motus, ita et reliquae usque ad terminum, possunt fieri dependenter a subjecto priori, nempe quantitate.
Si dicas eam redire necessitate generationis, ut posset substantia nova generari ; contra, quia neque ex natura alterationis praeviae aut agentis id colligitur, neque ex natura termini, neque etiam ex natura generationis, et alioquin est superfluum, et involveret novum miraculum, quod asseri nequit sine fundamento ; ergo non subest fundamentum unde dicatur redire. Probatur antecedens, quia alteratio praevia habet sufficiens subjectum, ut dictum est, absque eo quod redeat substantia panis et vini ; ergo ex capite non redit.
Secundo, alteratio, ut disponit ad generationem alterius substantiae, aut habet eam in termino concomitantem, non infert reditionem substantiae panis et vini. Primo, quia tendit ex natura sua in non esse substantiae panis et vini, si adessent. Secundo, quia vel redirent sine quantitate et aliis accidentibus, et sic non essent subjectum proportionatum agenti naturali ; vel redirent in specie eaedem, sed cum propriis et individualibus accidentibus ab his diversis, sed sic non essent subjectum proportionatum agenti naturali, ut agit hac alteratione in species ; tum quia alteratio disponens ad corruptionem debet esse secundum accidentia propria illius subjecti, quod corrumpitur: tum quia alteratio specierum separatarum non esset corruptio accidentium panis, qui de novo rediret ; ergo necessaria esset nova alteratio in diverso subjecto, nempe in ipsa substantia panis, ac proinde non ex vi prioris alterationis sequeretur corruptio substantiae panis aut generatio novae substantiae.
Si dicas redire sine accidentibus, et uniri speciebus separatis, sequitur Christum desinere sub speciebus, non ex vi corruptionis specierum, sed productionis panis, et prius desinere quam generetur nova substantia succedens, vel certe esse sub speciebus simul cum corpore Christi, quod perinde est inconveniens.
Ultimo landem, multiplicantur miracula sine necessitate : primo producendo idem ; secundo uniendo ipsi tam species quam accidentia contraria producta per priorem alterationem ; tertio ponendo substantiam panis et vini simul sub speciebus cum corpore et sanguine Christi contra veritatem mysterii: quarto in productione entis permanentis transeunter.
Quod haec autem sine necessitate supponantur patet, quia neque providentia universalis, neque particularis Dei circa mysterium praesens haec praescribunt; nihil enim exigitur ex communi providentia, nisi ut causa naturalis agat, juxta exigentiam subjecti praesupposili, quae sunt accidentia ut quantitas, neque ut agat nisi in materiam praesuppositam ad actionem, nihil requiritur ex parte mysterii, nisi ut ad sensum non appareat praesentia corporis et sanguinis, aut absentia panis, et ut alteratio specierum subsit agenti naturali. Haec omnia melius salvantur aliter, quam hoc modo, ut infra dicetur ; ergo hic modus est superfluus ; Advertendum est bene Doctorem explicuisse sententiam Innocentii ex aliis principiis, quae ipse tenet circa desitionem Christi sub speciebus, quam infra explicabimus ; et concordat interpretationi Doctoris, quam hic adhibet reducendo sententiam Innocentii ad principia quibus innititur.