Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Respondet affirmative ad quaestionem, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, inimpedibile , independens ; ergo habet productum sibi coaevum, quod explicat optime exemplo Augustini de igne, si esset aeternus, quod haberet splendorem coaevum. Discernit quae sunt perfectionis in generatione creata, tam successivorum quam permanentium ab imperfectionibus, et haec tribuit generationi Filii in divinis.
Ad quaestionem (a) dico, quod sic, quia generatio non est ibi sub ratione mutationis, sicut dictum est dist. 5. q. 2. ideo non habet terminos correspondentes terminis generationis mutationis, scilicet esse post non esse , propter quos terminos repugnat generationi mutationi, aeternitas , quia non possunt simul esse, sed alterum ante alterum; ergo non aeternitas, sed tantum est ibi generatio productio in esse substantiae per modum naturae.
Ex hoc ostendo (b), quod sit aeterna, quia agens omnino sufficiens, hoc est, a nullo dependens, et producens per modum naturae habet productionem sibi coaevam, et etiam productum perfectum, si non agit per motum: sed Pater generans producit per modum naturae, et est agens omnino sufficiens a nullo dependens: igitur habet generationem sibi coaevam ; igitur et genitum, quia non producit per motum. Major apparet, quia quod producens praecederet suam productionem, hoc non posset esse, ut videtur, nisi quia, vel in potestate ejus esset agere et non agere; vel quia si ex se determinaretur ad agendum, tamen posset impediri propter defectum alicujus, a quo dependet in agendo. Haec omnia excluduntur per ea, quae posita sunt in majore, scilicet esse agens sufficiens et producere naturaliter. Si etiam non istis positis praecederet productum, hoc esset, quia producens produceret per motum; igitur istis amotis et motu, non tantum productio est sibi coaeva producenti, sed etiam productum. Minor apparet quantum ad omnes conditiones, quia generans naturaliter generat, et est producens omnino primum: igitur a nullo alio dependet in producendo, et naturam suam nullo modo communicat per motum, quia non potest esse motus in natura illa.
Per istam (c) rationem tenet illud exemplum Augustini 6. de Trinitate cap. 1. de magnis, vel 2. de parvis, de igne et splendore, quod si ignis esset aeternus , haberet splendorem sibi coaevum. Istud exem plum declaro sic : Quandocumque concurrunt in aliquo, ratio communioris et minus communis, quidquid in illo sequitur per se rationem communioris, sequitur etiam eam ubi invenitur absque ratione minus communi. Hoc apparet in omnibus communibus habentibus proprias passiones, et eorum inferioribus. Igitur si in creatura concurrat ratio causantis naturaliter, et ratio producentis naturaliter, quidquid sequitur creaturam, ratione hujus communioris, quod est producere naturaliter, sequitur etiam eam ubi invenitur sine causatione naturaliter. Sed quod ignis habeat splendorem sibi coaevum, hoc non sequitur ipsum praecise per hoc, quod est causans naturaliter, sed ex hoc quod est producens naturaliter, quia si (per impossibile) non causaret illum, sed produceret, ita quod splendor esset ejusdem naturae cum igne, adhuc non minus sequeretur coaevitas; igitur ubi est vere ratio producentis naturaliter sine ratione causantis naturaliter, sicut est in divinis, ibi vere sequitur producens habere productum naturaliter sibi coaevum.
Ista solutio (d) etiam confirmatur, accipiendo illud quod reperitur perfectionis sparsim in generationibus diversarum creaturarum, et relinquendo ea, quae sunt imperfectionis. In generationibus enim successivorum, hoc est, perfectionis in eis quod dum fiunt, sunt; imperfectionis est in eis quod non manent, sed habent esse tantum in fluxu partis post partem ; in generatione permanentium, hoc est, perfectionis, quod manent, et imperfectionis, quod non sunt, dum fiunt, quia hoc ponit imperfectionem in faciente, quia non est perfectum faciens. Similiter in facto, quod necessario habet esse post non esse in indivisibilibus successivorum , hoc est, perfectionis, quod dum fiunt, sunt, et tota simul sunt, sed imperfectionis, quod raptim transeunt. Aggregando igitur perfectiones habebitur genitum, quod simul generabitur et erit, et permanenter erit, hoc est genitum generari, et perfecte esse in nunc perfecte stante, quod est nunc aeternitatis, hoc est propositum.