IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Opinio D. Thomae, corruptis speciebus, redire materiam non conversam, nec annihilatam, sed novam. Hanc refutat lata Doctor.
Est alia (c) opinio, quae ponit materiam redire. Exponitur tamen, quod non potest intelligi de materia prius annihilata, quia quod in nihil est redactum, non potest iterum idem numero redire: nec etiam de materia prius conversa in corpus Christi hoc potest intelligi, quia illa non potest redire, nisi corpus Christi, vel materia corporis Christi e converso converteretur in materiam panis, sicut nec panis conversus posset redire, nisi corpus Christi converteretur in panem.
Sed oportet istam opinionem intelligi, si debeat probabiliter sustineri, quod Deus novam materiam creat. Nec oportet tunc ponere novum miraculum, quia hoc est ex antiquo miraculo, ne fides perdat meritum, et per consequens, ut omnis transmutatio possit hic fieri ab agente naturali, quae posset fieri, si accidentia essent in substantia. Nec tunc simpliciter substantia materiae corporeae in conversione minueretur, nec in principio creata per istius reditionem augeretur, quia quantum fuit de materia conversum in corpus Christi, tantum redit hic, vel creatur.
Contra hanc opinionem arguo sic : Quaero enim quando redit materia, aut in ultimo instanti, quando generatur ibi nova substantia, aut ante ultimum instans. Non ante, propter duo; tum quia manente Eucharistia es.set substantia ibi materiae alia a materia corporis Christi, quod non tenet communis schola; tum quia illa materia esset sine forma, quod est simpliciter impossibile secundum istum, saltem non est possibile sine novo miraculo ; sed non sunt ponenda plura miracula sine necessitate. Si vero in instanti generationis redit materia, frustra ponitur redire ad hoc ut agens naturale generet ex ea, quia non generat, nisi de materia quanta, secundum istum maxime. Similiter non potest generare, nisi cum illa generatione concomitetur corruptio, et specialiter secundum istum: sed tunc non corrumpet aliquam substantiam, quia illa materia non redit sub forma substantiali corrumpenda, quia tunc simul haberet eam, et non haberet.
Modus etiam, quo dicit iste Doctor opinionem istam necessario esse tenendam, scilicet quod non redeat, nec materia annihilata, nec conversa, sed tantummodo possibile est eam redire, quia alia nova creatur, non videtur probabilis, quia materia annihilata redire potest, et materia conversa. Primum probatur, quia nihil sequens annihilationem materiae est ejusdem rationis, cum nihilo praecedente creationem materiae, sic ut terminus annihilationis ad quem et creationis a quo, sunt idem, ve ejusdem rationis, sicut in generatione et corruptione: ergo est eadem distantia materiae ad nihi sequens annihilationem ejus, et ad nihil praecedens creationem ejus: ergo eadem potentia potest super hanc distantiam et illam quae ergo potest creare, potest et annihilatam reparare. Item, materia annihilata non est magis nihil quam ante creationem: non ergo magis includit contradictionem quam prius: ergo sicut prius potuit omnipotentia illud producere, quod sic erat nihil, ita et nunc potest.
Secundum, scilicet de materia conversa probatur, quia corpus Christi non aliter se habet per hoc quod panis convertitur in ipsum: ergo e converso posset panis conversus redire eo modo quo conversus est in ipsum, absque hoc quod corpus Christi aliter se haberet in se, quia sicut habendo in se istam entitatem post conversionem, non aliter se habet positive, ita in non habendo, puta si rediret panis, non aliter se haberet privative.