CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem. Dicit Doctor quod in divinis non est gereratio sub ratione mutationis, ut supra expositum est dist. 2. parte 2. quaest. 3. et dist. 5. quaest. 2. et infra patebit dist. 27. quaest. 1. Ideo talis generatio non habet terminos correspondentes generationi mutationi, qui temini mutationis sunt esse post non esse, ita tamen quod ly non esse praecedat duratione ipsum esse, aliter non esset mutatio, ut patuit in quaestione immediate praecedenti, et diffuse infra dist. 39. Generatio enim mutatio praesupponit materiam, quae mutetur a non esse formae generandae ad esse ipsius, sive a privatione ad habitum, et privatio proprie praecedit duratione habitum, ut exposui infra dist. 39. Et propter hos terminos, scilicet esse post non esse generationi mutationi repugnat aeternitas, quia esse et non esse non possunt simul esse, sed necessario alterum ante alterum: ergo non aeternitas. Sed tantum est ibi generatio productio in esse substantiae per modum naturae, ut supra expositum est.
(b) Ex hoc ostendo, quod sit aeterna. Nunc Doctor ostendit generationem in divinis esse aeternam. Et ratio stat in hoc : Quia Pater generat per modum naturae, et est agens omnino sufficiens et in nullo dependens, et non producit per motum ; ergo generatio Filii est aeterna ; ergo et Filius est aeternus. Quod enim producens praecedat duratione productum, hoc non potest esse, nisi quia vel producens agit contingenter, vel quia non est sufficiens, vel quia agit per motum, vel quia est impedimentum, nullum vero istorum est in Patre producente Filium. Et sic sequitur, quod generatio Filii sit aeterna, et Filius similiter.
(c) Per istam rationem. Et littera stat in hoc, quod ratio productionis est communior ratione causationis; patet, quia omne causans producit, sed non omne producens causat, quia Pater in divinis vere producit Filium, quem tamen non causat: producere enim est commune, et ad producere in ordine ad productum alterius naturae essentialiter, et in ordine ad productum ejusdem naturae. Sed causare tantum respicit aliud in natura. Si ergo causans potest habere effectum sibi coaevum etiam inquantum causans, a fortiori poterit habere coaevum inquantum producens, quia ratio causandi non potest separari a ratione producendi, sed bene ratio producendi potest separari a ratione causandi. Et hoc est quod dicit.
(d) Ista solutio etiam confirmatur. Hic Doctor ostendit per bonum exemplum quomodo generatio Filii sit aeterna, ita quod Filius semper generetur et semper sit genitus, accipiendo quod est perfectionis in permanentibus, relinquendo quod est imperfectionis ; et similiter accipiendo quod est perfectionis in successivis, relinquendo quae sunlamperfeclionis.
Occurunt hic aliquae difficultates. Prima, quia si Filius aeternaliter generatur a Patre, ita quod ista sit vera : Filius semper generatur; ergo Filius generat se ipsum, patet, quia habens principium formalem productivum A in aliquo instanti, in quo non praeintelligitur habere terminum productum, illo semper potest producere ; hoc patet a Doctore supra dist. 2. et 7. et per hoc probat infra dist 10. quaest. 1. quod Filius producit Spiritum sanctum, quia in generatione Filii communicatur Filio principium productivum Spiritus sancti, et hoc in aliquo priori in quo non praeintelligitur habere Spiritum sanctum, ut productum. Si ergo Filius in primo instanti aeternitatis (in quo possunt imaginari plura instantia, nedum originis et naturae, sed etiam plura temporis, quia instans aeternitatis coexistit omni parti temporis, ut patet in ista quaest, et infra dist. 39. et 40.) per generationem accipit idem principium formale productivum, scilicet eamdem memoriam foecundam quam Pater habet: ergo in secundo instanti, puta naturae vel temporis coexistens instanti aeternitatis Filius eodem principio producit Filium. Patet consequentia, quia in illo secundo instanti memoria foecunda est vere principium generandi Patri, aliter in secundo instanti ista non esset vera : Pater in isto instanti
generat, et sic generatio non esset aeterna; ergo et Filio in isto instanti est principium formale generandi Filium; ergo Filius nunc generat se ipsum, et semper generabit se ipsum.
Confirmatur, quia pono casum, quod calor nunc existens in igne per mensem continue calefaciat lignum, producendo in illo caliditatem, ita quod in quolibet instanti illius mensis ista est vera : Calor calefacit lignum. Si tertio die illius mensis idem calor existens in igne communicaretur ligno, nonne illo calore calefaceret lignum ? certum est quod sic, quia habet idem principium formale calefaciendi, ut praeintelligitur non habere terminum productum pro quarto vel quinto die.
Confirmatur iterum ex dictis Doctoris. Ipse enim vult in 2. dist. 2. quaest. 2. de mensura Angelorum, quod creare et conservare sunt idem, et exponendo D. Bonaventuram dicit, quod in alio et alio instanti ponit ipsam creaturam in esse, sicut etiam Sol semper illuminat, ita quod conservare semper est aliquid efficere. Et hoc etiam expressius ponit in quodlibet. quaest. 12. Ex his pono, quod (per possibile vel impossibile) communicet Angelo potentiam creandi lapidem, sic intelligendo quod Deus in hoc instanti creet lapidem et conservet per annum, et crastina die communicet Angelo eamdem potentiam creandi ipsi Angelo ; ergo videtur quod Angelus mediante illa potentia possit creare lapidem pro tempore sequenti, quia in tempore sequenti non praeintelligitur lapis habere esse; ergo pro illo tempore poterit creare. Sic erit in proposito, quia pro tempore futuro non praeintelligitur Filius habere esse, quia Pater pro quolibet instanti vere producit illum ; ergo Filius nunc habens idem principium formale productivum, quod Pater habet ; ergo Filius mediante tali principio poterit producere se ipsum pro tempore futuro, quia pro illo tempore non praeintelligitur habere esse, si producitur a Patre in tali esse, ergo sicut tale principium est Patri ratio producendi Filium, erit similiter ratio Filio producendi se ipsum ; et si sic, tunc idem Filius distingueretur realiter a se ipso, quia inter producens et productum est realis distinctio.
Ultimo confirmatur, et accipio quoddam dictum Doctoris in secundo dist. 1 . quaest. 1. quod Filius non potest produci de lapide secundum quid in illo instanti quo producitur a Patre, quia in illo instanti lapis nullum esse habet, vel simpliciteri vel secundum quid: tamen in secundo instanti in quo intelligitur lapis habere esse secundum quid in memoria divina, Pater producit Filium de lapide, non simpliciter, sed secundum quid; et quia Filius habet etiam ipsum lapidem, ut in memoria divina, non ex natura rei, sed per actum intellectus divini, Filius producit se ipsum de lapide habente tale esse secundum quid. Imo plus dico (ut ib exposui) quod idem Filius producit se ipsum de se ipso, ut habente esse in memoria divina, quia ut sic, producit se ipsum in esse cognito et etiam in esse volito, quod est esse secundum quid tantum ; ergo a simili in proposito poterit simpliciter producere se ipsum in esse simpliciter. Patet consequentia, quia eo modo quo habet principium productivum, eo modo potest producere ; si simpliciter, simpliciter ; si secundum quid, secundum quid. Ideo enim producit se ipsum secundum quid de lapide, quia lapis habet tantum esse secundum quid in memoria divina ; ergo nunc producit simpliciter, quia memoria divina est ibi ex natura rei et in esse simpliciter.
Secunda difficultas est, quia videtur quod non tantum Pater producat Filium,
sed etiam ipsum conservet. quod videtur inconveniens ; conservare enim sonat imperfectionem in re conservata, quod sequatur ipsum a Patre conservari, patet, quia secundum Doctorem in 2. dist. 2. et in quadi. q. 12. et alibi. si consideretur esse creaturae in primo instanti, ut transit de non esse ad esse, in quo esse in primo instanti dicat ordinem immediate ad non esse praecedens, tunc dicitur creari; in secundo vero instanti dicitur conservari, quia in secundo instanti dicit ordinem ipsius esse, ut accepti in secundo instanti ad se ipsum, ut habens esse in primo instanti, et dicit etiam ordinem ad non esse non immediate praecedens, sed tantum ad non esse mediate praecedens, et sic in isto secundo instanti vere conservatur. Sic in proposito, licet non esse Filii non praecesserit esse ipsius pro aliqua duratione, quia habet esse ab aeterno, tamen non esse pro aliquo instanti originis, et forte naturae praecedit esse ipsius Filii, ita quod in illo instanti in quo accipit esse a Patre, dicit ordinem ad non esse praecedens, saltem origine ; cum ergo in secundo instanti vere accipiat esse a Patre, in illo secundo instanti dicit ordinem immediatum ad esse acceptum in primo instanti, et dicit ordinem ad non esse praecedens esse in primo instanti acceptum ; ordinem dico mediate tantum et non immediate, et talis ordo videtur suo modo importare conservationem, et sic Filius videtur conservari.
Respondeo ad has difficultates, praemittendo aliqua. Primo, quod principium formale productivum, si non est de formalitate sive quidditate producentis, non potest esse principium alicui producent, nisi praesupponat illud in se habere esse, sicut dicimus quod calor est principium formale calefaciendi ipsi igni calefacienti i vel si est constitutivum, saltem partialiter suppositi producentis, tunc suppositum non potest illo producere, nisi actu existens per ipsum, sicut forma substantialis ignis est ratio formalis generandi ipsi igni. Sic in proposito, memoria foecunda in divinis est principium formale generandi Vilium, et constituit saltem suo modo partialiter personam divinam, quae constituitur ex essentia et proprietate, ut salis infra patet dist. 26. Non posset ergo esse principium formale productivum alicui personae, nisi ipsam personam praesupponeret, et hoc si non sit ipsius constitutiva: vel si est constitutiva, tunc in eodem instanti, quo est illi principium productivum, persona per ipsum producens intelligitur habere verum esse.
Secundo, praemitto quod principium productivum, ut hujusmodi in quocumque praeintelligitur ipso producto, et prius est producenti ratio formalis producendi quam intelligatur habere productum, ut supra patuit dist. 2. parte 2. quaest. 3. et dist. 7, et infra dist. 26. et 27. in quodlib. quaest. 4. Et sic memoria foecunda est prius Patri ratio producendi Filium quam intelligatur Filius productus, et sic producens in essendo est prius producto.
Tertio, praemitto quod Pater in divinis producit Filium, ut terminum adaequatum et totalem ; et communicat Filio memoriam foecundam, ut terminum formalem, ut supra patuit dist 5. q. 2. et sic Filius totaliter accipit esse a Patre per illam productionem.
Quarto, praemitto quod Patrem producere semper Filium in esse, est ipsum pro quocumque instanti ponere in esse suo personali, ita quod Pater ita vere producit Filium in secundo instanti sicut in primo ; et sicut in primo instanti dicitur Filius perfecte productus a Patre, ita similiter in secundo instanti perfecte producitur a Patre. Et si (per impossibile) Pater in secundo instanti non produceret Filium,
Filius nullum esse haberet, ut posset ex multis deduci. Et sic ista est vera : Filius in divinis in praesenti instanti A est vere productus a Patre, et ista est falsa : quod Filius pro instanti futuro sit productus a Patre. Sicut etiam tenendo quod conservare A, sit ipsum productione ponere in esse pro quocumque instanti in quo conservat, et haec est vera : A pro isto instanti vere creatur, et ista est falsa : quod A pro instanti futuro sit nunc creatum. Sic pariformiter dico de Filio.
Istis praemissis dico, quod Filius in divinis, nec pro secundo, nec pro tertio, nec pro quocumque instanti, potest generare se ipsum, quia generans prius est genito. Si ergo in secundo instanti posset generare mediante principio formali productio, ipse Filius de necessitate esset prior se ipso. Cum ergo arguitur : Filius in secundo instanti habet potentiam generandi eamdem cum Patre, ut potentia illa praeintelligitur producto. Dico, quod in illo secundo instanti habet memoriam foecundam quam Pater habet, sed non habet potentiam generandi, ut supra patuit dist. 7. ergo in tertio instanti mediante illa memoria, poterit generare una cum Patre. Negatur ista consequentia, quia in illo tertio instanti, in quo Pater generat Filium, Filius non est, et loquor de instanti originis ; et quod Filius non sit, patet ex praemissis, quia in illo tertio instanti ipsum generat. ut supra patuit ; ergo Filius in illo instanti accipit esse a Patre, et si Pater in tertio instanti non produceret Filium, Filius nullo modo esset. Si ergo argumentum valeret, oporteret arguere sic : Filius in instanti A accipit esse a Patre, et in eodem instanti communicatur sibi eadem memoria, et instanti B quo Pater producit Filium, sive in quo Pater habet memoriam, ut principium producendi, inquantum intelligitur prior producto, in eodem instanti B Filius est, ut habens eamdem memoriam, ergo Filius potest generare. Posset concedi hoc ultimum consequens, sed negatur quod Filius in eodem instanti B sit hujumodi, imo si Pater non produceret Filium, Filius nullo modo esset: quia ergo Filius in quocumque instanti accipit esse totaliter a Patre, et in quocumque potest intelligi posterior Patre, quia in quocumque vere producitur a Patre, et semper communicatur ei memoria, ut praehabens productum adaequatum, ideo non sequitur, quod Filius generet se ipsum, quia quod non est, generare non potest ; sed ipse Pater producit pro tertio vel quarto instanti, ergo non intelligitur Filius habere esse, quia in illo producitur, ut terminus adaequatus suae productioni. Ex his apparet quomodo ratio non concludit.
Ad primam confirmationem de calore. Dico quod non est simile, quia calor communicatur ligno non accipienti esse in eodem instanti, quo sibi communicatur ; quia ergo lignum, cui communicatur calor in instanti A habet verum esse in se, et eumdem calorem pro instanti B, quo ignis producit caliditatem, ideo in illo instanti lignum habens eumdem calorem vere producit una cum igne caliditatem, posito tamen quod possit lignum calefacere se ipsum, sed exempla ponimus, etc. primo Priorum. Sed si ignis habens calorem in instanti B causaret lignum, communicando sibi eumdem calorem, lignum mediante illo calore pro instanti B non causaret eamdem caliditatem, quia in illo instanti quo caliditas producitur ab igne, accipit esse ab ipso igne. Et si iterum in instanti C, in quo ignis producit caliditatem, vere produceret ipsum lignum, communicando eumdem calorem, nunquam lignum pro instanti C produceret simul cum igne caliditatem. Et sic patet quod confirmatio illa non includit.
Ad secunda confirmationem, dico sicut dixi de calore. Si enim Angelus nunc creatus et existens per mensem, acciperet eamdem virtutem creandi quam Deus habet, et continue haberet illam per totum mensem, dico quod Angelus pro quocumque instanti sequenti in quo Deus crearet, et Angelus crearet, quia potentia creandi esset in Angelo, ut praeintellecta ipsa creatura producta. Sed si Angelus pro illo eodem signo, quo Deus crearet Angelum, ita quod Angelus nullo modo praecederet B in quocumque signo, licet tunc acciperet potentiam illam creandi, tamen illa mediante non crearet B, quia non esset in Angelo ut prior B, imo simpliciter in illo signo quo B producitur, et sic dico de omni alio instanti.
Ad aliam confirmationem patet solutio per superius dicta. Concedo enim absolute quod si Filius in divinis pro quocumque instanti posteriori haberet principium productivum, ut praeintellectum Filio producto, quod illo posset ita vere producere sicut et Pater. Sed quia in quocumque instanti posteriori semper Filius intelligitur produci a Patre, et sic principium formale productivum in Patre intelligitur non habere pro instanti posteriori productum, ideo Patri est principium ; et quia in illo signo non intelligitur Filius, ideo Filius pro illo signo non producit se ipsum.
Ad secundam difficultatem, dico quod est facilis solutio, quia conservare rem proprie respicit rem possibilem et contingentem: et omnis talis quantum est ex se, dicit ordinem ipsius ad non esse praecedens duratione, et agens primum non de necessitate producit illam, quia tunc ab aeterno produceret illam, ut supra patuit dist. 8. q. ult. Si enim Angelus produceretur de necessitate naturae, esset simpliciter necesse esse, et esset impossibile praecedere duratione non esse ipsum esse. In proposito ergo, quia Filius de necessitate naturae producitur a Patre, ideo in ipso non potest praecedere non esse ipsum esse Filii, imo simpliciter pro quocumque instanti producitur de necessitate naturae, et sic nec simpliciter, nec secundum quid potest dici conservari.
Dico etiam, quod posito quod Angelus causaretur necessario a prima causa, et haberet necesse esse, adhuc posset dici magis conservari quam Filius in divinis, quia in Filio non tantum est necessitas productionis, sed etiam esset in eo tota ratio essendi necessario, scilicet essentia divina et eadem quae in Patre. In Angelo vero, etsi esset necessitas causationis, non tamen esset necessitas formaliter, quae esset in causa producente, ut patet a Doctore supra dist. 2. parte 2. quaest. 3. in responsione ad primum argumentum. Absolute ergo concedendum est, quod Pater pro quocumque instanti perfecte producit Filium ; et si ( per impossibile ) Filium non produceret in secundo instanti, Filius nullum esse simpliciter haberet productum pro quocumque instanti de necessitate simpliciter, et absoluta.