CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta, et ad primum explicat quomodo dandum sit, Patrem esse principium durationis Filii ad tertium, an haec sit vera : Filius nascitur ; et quomodo verba diversorum temporum dicantur de Deo, et quid consignificent de ipso dicta.
Ad primum (a) argumentum dico, quod principium dicitur multipliciter, sicut apparet 5. Metaph. cap. 1. et si accipitur eodem modo, bene potest concedi quod si sit principium alicujus, quod sit principium illius, quod est idem ipsi. Sed principium non consuevit construi cum hoc, quod est durationis pro principio originis, sed tantum pro principio, quod sit quasi terminus illius durationis, a quo, sicut instans dicitur principium temporis ; et sive hoc sit ex usu sermonis vel ex virtute sermonis, non concederetur ista: Pater est principium durationis Filii, sine determinatione, sed bene concederetur ista : Pater est principium originativum aeternitatis Filii.
Quando igitur arguis per identitatem esse et durationis, quia quidquid est principium unius, et alterius, concedo, si principium uniformiter accipitur respectu esse et durationis. Sed ly principium, non construitur cum ly durationis, in ratione talis principii, ly principium construitur cum ly esse, quia respectu esse est principium originativum, et ideo non sequitur, sed est fallacia aequivocationis , vel amphibologiae. Sed ad hoc, ut consequentia teneat, oportet determinare principium in consequente per hoc, quod est originans vel originale, sic, Pater est principium originale durationis Filii, quod concedo, ut dictum est.
Ad secundum dico (b), quod verbum nostrum est dupliciter in fieri; uno modo est in fieri, quod est propria gignitio ipsius verbi. Alio modo est in fieri quod est propria inquisitio praecedens illam gignitionem illius verbi, quam inquisitionem Augustinus vocat cogitationem volubilem. Quod verbum nostrum sit in fieri hoc secundo modo, hoc est imperfectionis et ex parte verbi, quia ponit novitatem ; et ex parte intellectus nostri, quia ponit imperfectam causalitatem, et hoc modo verbum divinum non est in fieri, et ideo concedit Augustinus verbum nostrum cogitatione formari, ita quod prius sit formabile quam formatum, in illa inquisitione prima. Sed quod verbum nostrum sit in fieri quantum ad gignitionem,nonest imperfectionis, imo est necessarium ad per se rationem verbi, et erit etiam in patria, et ita non est imperfectionis in Verbo aeterno, semper esse in fieri, id est, gigni absque omni inquisitione praevia.
Ad tertium dico (c), quod Augustinus videtur negare Filium semper nasci in quaestione praeallegata, cum tamen Origenes dicat oppositum, sicut allegat Magister in littera super illud Jeremiae, 11. Inventa est. Gregorius tamen Moralium 29. super illud Job. 38. Sciebas quando nasciturus, videtur di cere aliqua, quibus possunt ista dicta concordari: Non possumus (in quit) dicere semper nascitur, ne imperfectum aliquid videatur, ne, inquit, aliquid videatur imperfectum. Non dixit, (imperfectio est si dicatur semper nasci,) sed videtur significari imperfectio, hoc est, iste sermo, semper nascitur, non significat generationem esse ita perfectam, sicut sermo iste significat eamdem esse perfectam, semper est natus; ista enim, semper est natus, magis exprimit veritatem, quam sita, semper nascitur, licet utraque sit vera.
Ad cujus intellectum (d) sciendum est, quod verba cujuscumque temporis dicuntur de Deo vere, sive significent actus personales, sive essentiales, sicut patet per Augustinum super Joannem hom. 99. super illud Joan. 16. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Audiet, inquit Augustinus de Spiritu, quod utique audivit et audit, quia Spiritum sanctum audire est a Patre Filioque procedere, et per consequens quod audiet, audivit et audit, sicut quod scit, scivit et sciet ; igitur vult ipse dicere, quod verba omnium temporum vere dicuntur de Deo, et illud apparet per illud quod adducit Magister in littera dist. 8. cap. 2.
Sed quid significant ista verba (e) diversorum temporum, cum dicuntur de Deo ? Respondeo, magis proprie possunt dici consignificare nunc aeternitatis quam differentias temporis, non tamen illud nunc absolute, quia non esset variatio tunc diversorum modorum significandi temporis, sed inquantum coexistit partibus temporis ut cum dicitur : Deus genuit, consignificatur nunc aeternitatis, ut sic sit sensus : Deus habet actum generationis in nunc aeternitatis, inquantum illud nunc coexistebat praeterito. Deus generat, hoc est, habet actum in nunc aeternitatis , inquantum nunc aeternitatis coexistit praesenti; et ex hoc patet, quod cum illud nunc vere coexistat cuilibet differentiae temporis, vere dicimus de Deo differentias omnium temporum.
Expressius tamen secundum B. Gregorium significatur divinae generationis veritas per hunc sermonem : semper natus est, quam per istum sermonem : semper nascitur, quia per ly natus, significatur nativitas ut perfecta ; sed cum ly semper, significatur ut perfecta cum omni parte temporis coexistere, et ita non tantum significatur omni parti temporis coexistere , sicut significatur per istam : semper gignitur, sed significatur etiam omni parti temporis coexistere sub ratione perfecta, et in hoc videtur expressissime significari veritas hujus processionis.