IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Opinio Aegidii, Henrici et aliorum, nullam sententiam redire, sed ex ipsis speciebus generari formam substantialem. Hanc refutat Doctor multis et claris rationibus.
Tertia (d) opinio est, quod sicut Commentator dicit primo Physic. et de substantia orbis in materia generabilium et corruptibilium, oportet intelligere dimensiones interminatas ante adventum formae substantialis, alias non posset intelligi divisio materiae, ut in diversis partibus materiae sint diversae formae substantiales ; hujusmodi autem dimensiones post formae substantialis adventum accipiunt esse terminatum et completum ; quidquid autem intelligitur in materia ante formam substantialem, hoc manet idem numero in generato et corrupto, quia remoto posteriori oportet remanere prius. Sicut ergo mediantibus his dimensionibus incompletis, materia panis conciperet formam ejus, quod ex pane generaretur, et hoc pane non converso, ita (cum nunc sit datum dimensionibus, ut subsistant, et habeant esse conforme esse prioris substantiae) datur eis, quod possint subesse formae substatniali, quia de natura sua non habent quod subsint, nisi tantum accidentali: sed a forma substantiali habent hoc, et tunc, vel ex consequenti adveniet materia propter concomitantiam naturalem formae ad materiam, vel ipsi dimensioni virtute divina dabitur natura materiae propter propinquitatem ad ipsam, ut sic illud genitum sit compositum ex materia et forma.
Additur huic opinioni, quod si ex talibus dimensionibus generaretur vermis primo, et post ex partibus nutrientibus generaretur substantia, materia nutrimenti erit tandem materia illius substantiae.
Contra istam opinionem arguo sic : Forma determinata ad aliquod receptivum, nullo modo potest aliud perficere, sicut nec albedo Angelum, nec sapientia lapidem; sed forma substantialis determinatur ad materiam substantialem, ut ad proprium susceptivum ; ergo nullo modo potest perficere dimensionem de genere Quantitatis, quae non est materia substantialis.
Item, forma de genere priori non potest perficere susceptivum de genere posteriori; ergo nec forma substantialis dimensionem. Antecedens probatur, quia actus praesupponit potentiam, et hoc loquendo de ordine originis; actus autem generis prioris, nec origine, nec perfectione aliquid praesupponit de genere posteriori.
Item tertio, et videtur manifestius, quia forma substantialis est talis actus, qui est natus constituere per se unum cum suo perfectibili per se; sed non potest constituere unum per se cum aliquo de genere Quantitatis ; ergo, etc.
Item, illud quod est essentialis ratio terminandi dependentiam alterius, non potest ad illud dependere: forma substantialis est hujusmodi respectu quantitatis: ergo, etc.
Item, quomodo de potentia dimensionis potest deduci forma substantialis, cum ex natura rei non sit in illa tanquam in proprio potentiali.
Sic ergo videtur improbata prima pars opinionis in generali, scilicet quod dimensio non potest habere vicem materiae respectu formae substantialis. Quantum autem ad generationem ex illa dimensione improbatur in speciali, primo sic : ignis genitus ex illa dimensione et forma substantiali ignis, non esset uniformiter, nec univoce ignis cum alio igne generato ex forma substantiali et materia ignis, et tunc ignis non univoce ageret comburendo hostiam sicut comburendo lignum.
Item, non solum in uno sequitur absurditas, quod erit ignis mathematicus ex quantitate et forma substantiali: sed erit talis processus in generabilibus et corruptibilibus usque ad finem mundi; nam ex illo igne habente dimensionem pro materia dicto mathematico, generabitur aqua habens idem pro materia, quod habuit corruptum pro materia, et ex illa aqua, aer, et sic usque ad finem mundi, vel in infinitum secundum Philosophos. Quod etiam ille alius Doctor addit de modo, sive materia nutrimenti advenientis, non salvat propositum ; posito enim, quod genitum non sit nutribile, sicut ignis, nihil valet. Item esto, quod Sacerdos esset nutritus de istis speciebus, et pone, sicut possibile est, quod per magnum tempus quousque multae partes materiae fluxissent, et novae genitae fuissent, sequitur quod illae partes non ita erunt vere partes carnis, et ex partibus essentialibus carnis constitutae, sicut aliae partes, quae non essent genitae ex speciebus ; et sic possibile esset ponere casum, quod puer nutritus ex speciebus usque in finem vitae suae non resurgeret, nisi homo compositus ex dimensione et forma substantiali una vel pluribus.