CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Nunc vero post Filii aeternitatem de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disseramus. Spiritus sanctus amor est sive charitas sive dilectio Patris et Filii. Unde Augustinus in 15. lib. de Trinitate, ait " Spiritus sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum, et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius nobis insinuat charitatem."
Quod Spiritus proprie dilectio dicatur, et tamen Trinitas sit dilectio.
Joannes autem in epistola Canonica ait : Deus charitas est. " Non dixit : Spiritus sanctus charitas est: quod si dixisset, absolutior esset sermo, et non parva pars quaestionis decisa; sed quia dixit : Deus charitas est, incertum est, et ideo quaerendum est, utrum Deus Pater sit charitas, an Filius, an Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus. " Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit: " Nescio, cur, sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia, non ita et charitas dicatur Pater et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes una charitas. Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari, sicut proprie Verbum Dei etiam sapientia Dei dicitur, cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia. "
Sicut verbum Dei proprie dicitur sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia, et ita Spiritus sanctus proprie dicitur charitas;et tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur charitas.
" Si ergo proprie aliquis horum trium charitas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus sanctus? ut scilicet in illa summa simplicique natura non sit aliud substantia, et aliud charitas, sed substantia ipsa sit charitas, et charitas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu sancto, et tamen Spiritus sanctus proprie charitas nuncupatur. " Ecce his verbis aperte ostendit Augustinus, quod in Trinitate charitas aliquando refertur ad substantiam, quae communis est trium personarum et tota in singulis, aliquando specialiter ad personam Spiritus sancti ; sicut sapientia Dei aliquando pro substantia divina, aliquando pro Filio proprie accipitur ; et hoc in multis fieri reperitur.
Exemplis confirmat eadem nomina porprie et universaliter accipi.
" Pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, sicut legis nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti significantur eloquia, aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysem. " Multa alia suppetunt exempla, sed in re aperta vitanda est longitudo sermonis. Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia: ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. "
Auctoritatem ponit, quod Filius proprie dicitur sapientia.
" Sed Dei Verbum, id est, unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia ore Apostoli dicentis : Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 1. Cor. 1. 24. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus charitas, invenimus, si diligenter Joannis Apostoli eloquium scrutemur, qui cum dixisset : Diligamus invicem, quia ex Deo est dilectio, adjunxit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, quia dilectio Deus est Hic manifestavit se dixisse, eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio: sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quaeritur. Pater enim solus ita , Deus est, ut non sit ex Deo; et ideo dilectio, quae ita Deus est, ut ex Deo sit, non ipse Pater est, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset Joannes, qua dilexit nos, et hinc hortatus esset, ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat, quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit: In hoc cognoscimus, quia in ipso maneamus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Spiritus itaque sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Jpse igitur est Deus dilectio. Deus igitur Spiritus sanctus, qui procedit ex Deo, significatur ubi legitur : Deus dilectio est, et dilectio ex Deo est. " Ecce his verbis aperte dicit Augustinus Spiritum sanctum esse charitatem Patris et Filii: et in tantum quoque sermonem produxit, ut videatur dixisse, Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum. Sed utrum ipse sit charitas, qua nos diligamus Deum, in sequenti explicabitur.
Redit ostendere quod proposuerat, scilicet quod Spiritus sanctus sit amor quo Pater a Filio, et Filius a Patre diligitur.
Nunc vero quod incepimus ostendere curemus, scilicet Spiritum sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii, quo scilicet Pater diligit Filium et Filius Patrem. De hoc Hieronymus super 17. Psalm. ait : " Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio, quam habet Pater in Filium, et Filius in Patrem. " Augustinus quoque in 6. lib. de Trinit. ait : " In omnibus aequalis est Patri Filius, et est unius ejusdemque substantiae. Quapropter etiam Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. "
Quid sit Spiritus sanctus, hic aperitur.
" Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur, quo genitus a gignente diligatur genitoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicujus, sed suo proprio ser vantes unitatem Spiritus in vinculo pa cis. " Ecce hic habes Spiritum sanctum esse quo Filius diligitur a Patre, et Pater a Filio, et quo illi duo servant unitatem pacis. " Spi ritus ergo sanctus, ut ait Augustinus in eodem, commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est. At ipsa communio consubstantialis et coaeterna est, quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur charitas: et haec quoque substantia, quia Deus substantia est, et Deus charitas est. Tria ergo sunt et non amplius ; unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio, quae si nihil est, quomodo Deus dilectio est? Sinon est substantia, quomodo Deus substantia est? "
Quod Spiritus sanctus sicut communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium.
Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate specialiter dicitur charitas, quae est Patris et Filii unio, ita et nomen tenet proprie, quod Patri et Filio communiter quodam modo congruit. Unde Augustinus in 15. lib. de Trinitate : Si charitas (inquit) qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabilem communionem demonstrat amborum, quid convenientius, quam ut ille proprie dicatur charitas, qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur et intelligitur, ut non solum Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie charitas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt; sicut non solus in illa Tri nitate vel spiritus est vel sanctus, quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus sanctus. Qui enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie, quod ambo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est charitas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ait enim Apostolus de Deo Patre : Transtulit nos in regnum Filii charitatis suae. Si ergo non est in illa Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus. Filius est etiam Spiritus sancti. Sed quia hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter illa, de quibus satis disserui, proprie sic vocatur. "
(Finis textus Magistri.)