In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Opinio Richardi in consecratione dari speciebus vim transmutabilem, qua transmutari possint in materiam et formam immediate. Haec rejicitur efficaciter et clare.
Quarta opinio est, quod in transubstantiatione ipsis accidentibus communicatur per creationem possibilitas transmutabilis, non tantum in formam, sed etiam in infinitum gradum actualitatis, quae est materia: ergo accidentia resolvuntur postea in materiam ex praedicta possibilitate eis annexa, conversa in actualitatem gradus infimi naturaliter factam. Et ita haec opinio concordat cum secunda, scilicet quod materia redit, sed non immediate a Deo, sed per actionem agentis naturalis.
Contra hoc, quia hoc purum possibile secundum ipsum est terminus creationis, ergo est aliquid extra causam suam, vel extra primam causam habens entitatem positivam materia inferiorem. Sed hoc est falsum, quia dicit Augusti nus lib. confess. Fecisti Domine duo, unum prope te, Angelicam naturam ; aliud prope nihil, scilicet materiam pri mam ; ergo de facto nihil est inferius materia prima, licet forte possibile sit aliquid inferius creari a Deo. Quidquid sit de hoc, non habet hic bene locum disputatio de hoc. . Ad propositum arguo sic : Materia non producitur per generationem, cum sit fundamentum praesuppositum generationi: ergo agens naturale non potest illud purum potentiale admixtum speciebus convertere in materiam primam, vel in compositum, ita quod actione illa producat materiam primam, vel propriam isti composito. Item, esto quod tale compositum poneretur in speciebus Eucharistiae, et quod possibile esset de illa actiore naturalis agentis producere materiam, vel compositum, adhuc frustra poneretur, quia agens naturale non potest agere, nisi inquantum actu est, quod non esset hic.