Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. Est in isto mari aliquid etiam quod superat omnia animalia pusilla et magna. Quid est hoc? Psalmum audiamus: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Ibi repentia quorum non est numerus, ibi animalia pusilla et magna; illic naves commeabunt, et non timebunt, non solum repentia, quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, sed nec draconem qui ibi est: Quem finxisti, inquit Deo, ad illudendum ei. Magnum secretum, et tamen quod nostis dicturus sum. Nostis inimicum Ecclesiae quemdam draconem: non vidistis oculis carnis, sed videtis oculis fidei. Ipse est qui et leo dicitur: de illo Scriptura dicit, Conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13) . Subditus est iste capiti tuo, subdetur et corpori ejus; haereant tantum membra capiti suo, ut membra ejus sint. Dictum est de prima femina, quam seduxit hic draco; Eva scilicet illa cui consilium mortis dedit, et persuasione astuta in cor femineum more serpentis irrepsit. Factum est quod novimus, quod ibi et nos fecimus, quod dolemus. In illis enim duobus hominibus totum genus humanum: inde propago mortis, inde et in parvulis debita, delicta. Quis enim mundus, ait Scriptura, in conspectu tuo? Nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4 et 5) . Tradux peccati, tradux mortis de primo peccato. Nostis enim et quid dictum est mulieri, vel potius serpenti, cum audiret Deus peccatum primi hominis: Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum (Gen. III, 15) . In magno mysterio dictum, in figura dictum Ecclesiae futurae, factae de latere viri sui, et hoc dormientis. Erat autem Adam forma futuri. Hoc Apostolus dicit: Qui est forma futuri (Rom. V, 14) . Praefiguratum est quod futurum erat, facta est Ecclesia de latere Domini dormientis in cruce. Nam de latere crucifixi percusso (Joan. XIX, 34) , Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Quid ergo dictum est Ecclesiae? Jam modo audite, intelligite, cavete: Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus calcaneum. O Ecclesia, caput serpentis observa. Quod est caput serpentis? Prima peccati suggestio. Venit tibi in mentem nescio quid illicitum; noli ibi tenere mentem tuam, noli consentire. Hoc quod venit in mentem, caput serpentis est; caput calca, et evades caeteros motus. Quid est, caput calca? Ipsam suggestionem contemne. Sed lucrum suggessit: magnum ibi lucrum est, magnum ibi aurum est; si hanc fraudem feceris, dives eris. Caput serpentis est, calca. Quid est, calca? Contemne quod suggessit. Sed magnum 1382 aurum suggessit. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26) ? Pereat mundi lucrum, ne fiat animae damnum. Haec dicens, observasti caput serpentis, et calcasti. Ille autem diabolus calcaneum tuum observat. Quid est, observat calcaneum tuum? Quando labaris a via Dei. Tu observas primam suggestionem, ille observat lapsum tuum. Si enim lapsus fueris, cades; si cecideris, possidebit. Ut autem non cadas, noli exire de via. Angustam tibi semitam stravit Deus; quidquid extra illam, lubricum est. Propterea lumen est Christus, et via est Christus: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) ; et, Ego sum via, et veritas, et vita (Id. XIV, 6) . Per me is, ad me is. Si ergo ipse est lumen, et ipse est via; si ab illo recesseris, nec in lumine eris, nec in via. Et quid te sequitur? Quod dicit de impiis quidam psalmus: Fiat via illorum tenebrae et lubricum (Psal. XXXIV, 6) .