Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Respondet affirmative, quia in Deo est voluntas, ex dist. 2. quaest. 1. et quaest. 2. et
4. part. 2. alias non esset beatus ; igitur cum haec sit productiva, in Deo producit amorem sibi proportionatum, et sic infinitum, qui cum accidens esse nequeat, erit per se subsistens, et cum non sit dabile nisi unum infinitum, scilicet ipsa natura divina, erit amor ille haec natura.
Ad quaestionem dico (a), quod sic, quia in Deo est voluntas, sicut apparuit dist. 2. et etiam ex quaestione de attributis dist. 8. Patet etiam ex hoc, quod Deus ex natura sua est beatus, beatitudo non est sine voluntate vel actu voluntatis ; est etiam in eo voluntas sub ratione principii productivi, quia principia productiva, ex quo de se non dicunt imperfectionem reducuntur ad aliud unum perfectum, vel ad aliqua perfecta in tanta paucitate ad quantam reduci possunt ; non possunt autem omnia reduci ad unicum principium productivum vel activum, quia illud unicum haberet modum determinatum agendi alterius istorum, scilicet naturae vel voluntatis, quia inter modos istos producendi, non est aliquis modus medius. Igitur non possunt hic reduci ad majorem paucitatem quam ad dualitatem, scilicet principii productivi per modum naturae et per modum voluntatis, et cum illa ad quae tanquam ad perfecta, stat tota reductio principiorum, sint simpliciter perfecta, ambo ista principia sub ratione propria sua ponentur in Deo, ut est primum producens.
Et ex his ultra probo (b) conclusionem principalem. In quocumque est principium aliquod, quod ex ratione sua est principium productivum, illud erit in eo principium producendi, si est in eo sine imperfectione, et non intelligatur praehabere aliquod productum sibi simpliciter adaequatum. In Deo autem,u t probatum est, est formaliter voluntas ex natura rei, et hoc sub ratione principii productivi liberi respectu amoris, et patet, quod est ibi sine imperfectione; igitur erit in Deo principium producendi amorem, et hoc secundum proportionem perfectionis suae in comparatione ad objectum praesentatum, ita quod sicut voluntas creata est principium producendi amorem creatum tantum, quanto amore ipsa potest amare objectum, qui dicitur amor adaequatus, ita illa voluntas est principium producendi tantum amorem, quanto ipsa nata est amare objectum infinitum, nata est autem amare objectum infinitum infinito amore ; ergo nata est esse principium producendi amorem infinitum. Nihil est autem infinitum nisi sit ipsa essentia divina; ergo ille amor est essentia divina. Ille autem amor productus non est natus esse formaliter inhaerens, quia nihil est tale in divinis ; igitur est per se subsistens et non idem subsistens cum producente, quia nihil producit se, primo de Trinitate, cap. 1. igitur est personaliter distinctum. Hanc personam dico Spiritum sanctum, quia Filius non sic producitur, ut patet dist. 6. sed per actum naturae sive intellectus.