Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. Nam inter multa etiam hoc dixit, velut stomachans adversus Deum, sicut videbatur non intelligentibus: ille autem gestabat personam magnam magnae prophetiae: Utinam, inquit loquens ad Deum, utinam esset nobis arbiter (Id. IX, 33, sec. LXX) ! Quid est, Utinam nobis esset arbiter ? Quasi qui inter nos judicaret, et quo judicante causa mea vinceret. Sic accipitur ad primum sonum: sed discute te, ne labaris; attendit enim serpens ille semper calcaneum tuum. Quid visus est dixisse Job? Utinam esset nobis arbiter! utinam esset medius aliquis qui judicaret inter me et te! Hoc Deo homo, hoc in stercore homo, hoc vel in coelo angelus Deo: Utinam esset nobis arbiter! Sed quid praevidebat? quid optabat? Multi, inquit Dominus, justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17) . Arbitrum desiderabat. Quid est arbiter? Medius ad componendam causam. Nonne inimici eramus Dei, et malam causam habebamus adversus Deum? Quis finiret causam istam malam, nisi ille medius arbiter, qui nisi veniret, misericordiae perierat iter? De quo Apostolus dicit, Unus enim Deus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) . Si non homo, non mediator; quia aequalis Patri Deus. Dicit alio loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est (Galat. III, 20) . Inter duos mediator: ergo Christus mediator inter hominem et Deum. Non quia Deus, sed quia homo: nam quia Deus, aequalis Patri; sed 1384A aequalis Patri, non mediator . Ut autem sit mediator, descendat a superiore ad inferiorem, ab aequalitate Patris; faciat quod ait Apostolus: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7) . Fundat sanguinem suum, deleat chirographum nostrum (Coloss. II, 14) , componat inter nos et Deum; nostram voluntatem corrigens ad justitiam, illius sententiam flectens ad misericordiam. Sicut ergo hoc unum exposuimus, quantum Dominus dedit, quod durum videtur dictum a Job; sic et caetera quae ibi videntur quasi aspera et blasphema, habent intellectus suos. Quod putaremus aliter esse, nisi Deus perhiberet testimonium, et antequam loqueretur Job, et posteaquam totum locutus est. Perhibuit Deus primo testimonium, dicens: Homo sine querela, verax Dei cultor (Job. I, 8) . Dixit hoc Deus, dixit hoc ante tentationem illius. Ne quis autem in illis verbis forte male intelligens scandalizaretur, et putaret justum quidem virum fuisse Job ante tentationem, in tentatione autem gravi defecisse, et lapsum esse in sacrilegam blasphemiam; finitis omnibus sermonibus, et ipsius Job, et amicorum ejus a quibus ei consolatio reddebatur, dicit Dominus testimonium, illos non verum locutos, sicut servum ejus Job. Non enim locuti estis, inquit, coram me verum quidquam, sicut servus meus Job. Deinde jubet ut ille pro eis offerat hostias, quibus eorum peccata solvantur (Id. XLII, 7, 8) .