CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit sententiam Henrici ad primum dubium hic motum, (scilicet quomodo voluntas communicat naturam, cum id non possit in creatis) quae obscurissima est, ejus summa est, quod voluntas qua talis non producit, sed prout natura divina ei assistit, et sic producit ut principium naturale, quia a natura accipit vim communicandi. Idem ait de intellectu, sed aliter, quia hoc ei convenit, ut coincidit in naturam, ut est sub paternitate, et hac ratione Pater producit magis natura intellectuali quam intellectu naturali ; at voluntas communicat, ut habet annexam vim naturae secundum se. De his actam est dist. 2. quaest. 4. 2. part. contra Henricum.
(a) Hic tamen sunt tria dubia. Primum, quomodo voluntas potest esse principium communicandi naturam, cum ita non sit in creaturis? Secundo, quomodo voluntas potest esse principium necessario producendi, et quae necessitas requiritur in ista productione ? Tertio, si productio sit necessaria, quomodo non est per modum naturae, sed distincta contra illam, et libera ?
Quantum ad primum dubium dicitur, quod natura dicitur in divinis quadrupliciter.
Uno modo appellatur natura ipsa essentia divina, in qua tres personae divinae consistunt, et dicitur natura sic pure essentialiter. Secundo modo dicitur natura principium activum naturale, et natura sic dicta est vis productiva similis ex simili, et sic potentia generandi activa in Patre est natura; et sic est essentiale contractum ad notionale, quia est ipsa natura divina dicta primo modo. Natura enim, quae est ipsa essentia divina, ut est sub proprietate Paterna determinata ad actum generandi, est potentia generandi active in solo Patre existens ; et istos duos modos naturae tangit Hilarius quinto de Trinitate cap. 17. dicens de Filio, quod ex virtute naturae in eadem natura nativitate subsistit. Tertio modo dicitur natura quaelibet vis naturaliter existens in natura primo modo dicta, quae scilicet vis etsi sit libera, tamen hoc modo potest dici natura, et sic voluntas in Deo dicitur natura, quia scilicet est naturalis potentia existens in natura divina naturaliter.
Quarto modo dicitur natura incommutabilis necessitas circa aliquem actum, ut natura isto quarto modo dicta non sit nisi conditio et modus circa actum elicitum.
Ex his ad propositum dicitur (b), quod nec intellectus nec voluntas, ratione qua sunt simpliciter intellectus et voluntas, sunt principia elicitiva actuum notionalium, per quos producitur simile in forma naturali ipsi producenti, quia tunc in quocumque essent, essent prin cipia productiva vel elicitiva actuum similium, quibus produceretur simile in forma, quod falsum est in creaturis. Sunt enim solummodo (c) ibi principia elicitiva actuum naturalium, ut sunt in natura divina notionalium, et ut sic, per illam habent in se naturalitatem quamdam ad productiones notionales. Secundum hoc enim diximus in quaestione quadam de emanationibus in generali, quod intellectus et voluntas ut sunt simpliciter, et intellectus et voluntas, modo scilicet intellectuali et voluntario agentes, tantum sunt principia elicitiva actuum essentialium, qui sunt intelligere et velle, licet hoc sit passive ex parte intellectus et active ex parte voluntatis. Ut autem sunt natura et principia activa natura elicientia actus, sunt principia activa elicitiva actuum notionalium, qui sunt generare et spirare; et hoc necessitate naturalitatis, quia impossibile est Deum per principia, quae sunt natura in ipso, hujusmodi actus non elicere.
Ad cujus declarationem (d) sciendum, quod hujusmodi naturalitatem habent a natura divina in qua sunt intellectus et voluntas, sed aliter et aliter, quoniam intellectus divinus habet ipsam coincidendo in rationem naturae, quae est ratio principalis elicitiva actus notionalis, et hoc juxta secundum modum naturae praedictum, ut omnino naturalitas ista sit praevia, et ratio intellectus.sit concomitans vel quasi concomitans, propter quod non nisi modo naturae et naturali impetu, actum suum notionalem eliciat, ut magis proprie dicatur : Pater generare natura intellectuali quam naturali intellectu, ut intellectus potius intelligatur quasi determinare naturam, quam e converso: et secundum hoc, ratio qua productum natura eliciente dicitur Filius est prima, et ratio qua dicitur Verbum, est respectu illius quasi secunda. Voluntas (e) autem habet naturalitatem ipsam, non ut coincidendo in ratione naturae secundo modo dictae, sed habendo annexam sibi quamdam vim naturae primo modo dictae, ex hoc quod fundatur in illa, ut naturalitas ista in voluntate nullo modo sit praeveniens ejus libertatem, nec elicitiva actus ejus notionalis penes secundum modum naturae; hoc enim esset omnino contra ipsam libertatem, sed potius ut sit consecutiva et annexa libertati: et hoc non, ut aliquid quo voluntas suum actum notionalem eliciat principiative, sed ut aliquid quo assistente voluntati, voluntas ipsa ex vi quam habet ex eo quod est voluntas et libera, potest elicere actum suum notionalem, quem sine illo assistente, omnino elicere non posset.