CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hic tamen sunt tria dubia , etc. Quantum ad primum dicitur ab Henrico. Et positio ejus stat in multis dictis. Primum in principio est, quod natura in divinis capitur quatuor modis. Primo modo pro essentia divina nude, et sic non dicitur principium naturale productivum, sed fundamentum proprietatum. Secundo pro essentia cum relatione, puta paternitate, et sic dicitur principium naturale productivum. Tertio, pro qualibet vi productiva, et sic voluntas dicitur principium naturale productivum. Quarto pro modo vel conditione principii productivi respectu actus eliciti, qui modus nihil aliud est, nisi productio per modum naturae,
quia productio quaedam est per modum voluntatis, quaedam per modum naturae.
(b) Secundum dictum est ibi: Ex his ad propositum. Dicit Henricus quod nec intellectus ut intellectus, nec voluntas ut voluntas, sunt principia elicitiva actuum notionalium, id est, personarum productarum. Non enim est imaginandum quod productio illa sit elicita, vel actus notionalis sit elicitus, sed quia persona dicitur persona per actum notionalem, puta per proprietatem, ideo hicnominat actum notionalem pro ipsa persona, quia tunc in quocumque essent principia productiva actuum similium, produceretur simile in forma, quod est falsum in creaturis, id est, quod si intellectus esset principium productivum alicujus similis in forma, quod nihil aliud esset, nisi creaturam habentem intellectum posse communicare intellectum alteri, quod non convenit creaturis, quia per intellectum in creaturis nihil producitur nisi accidens, puta intellectio, quae non est similis intellectui, cum sit substantia: ergo si intellectus, ut intellectus non est sic principium, quia tunc hoc idem esset in creaturis: ergo nec intellectus, ut in Deo; et hanc consequentiam improbat Scotus ibi: Praeterea, contra opinantem , etc. quasi circa finem illius articuli, qui incipit : Contra dicta primo, etc.
Hic dicit Doctor in summa, quod aut consequentia illa nulla erit, aut contradicit sibimet. Si enim intellectus divinus dicat conceptum omnino alium a conceptu intellectus creati, ita quod non conveniant quidditative in conceptu communi intellectus, consequentia nulla erit: intellectus ut intellectus non est principium, etc. quia aut loquitur de intellectu creato, et non sequitur, intellectus creatus non potest, ergo nec divinus; aut loquitur de divino, et non sequitur si divinus, ergo et creatus; si ergo loquitur de intellectu, ut intellectus est communis creato et increato, tunc contradicit sibimet, quia ipse ponit nihil esse commune Deo et creaturae, et hoc est quod dicit Doctor contra Henricum.
(c) Tertio dicit Henricus ibi: Sunt enim solummodo ibi principia elicitivo, etc. quod intellectus est principium elicitivum actus naturalis, scilicet intellectionis essentialis communis tribus, et hoc tantum passive, quia, ut habuimus supra in propositione Henrici dist. 2. part. 2. quaest. 4. intellectus recipit notitiam essentialem essentiae divinae ab ipsa essentia ; ut vero est principium elicitivum actus notionalis, puta alicujus personae, hoc non est a se, sed quia est in natura divina, et sic per illam habet in se naturalitatem quamdam ad productionem personae. Similiter voluntas divina est principium actus naturalis, id est, volitionis vel amoris, et hoc differenter ab intellectu , quia ipsa est principium productivum talis actus ; ut vero est productivum actus notionalis, puta Spiritus sancti, hoc habet, ut in natura divina, a qua habet hanc naturalitatem.
(d) Quarto dicit ibi: Ad cujus declarationem sciendum, quod intellectus habet hanc naturalitatem aliter a voluntate. Nam ipse intellectus ad hoc ut dicatur principium naturale productivum Filii, hoc habet inquantum coincidit cum essentia sub paternitate juxta secundum modum naturae, id est, quod intellectus, (ut est ipsa essentia cum paternitate) dicitur principium productivum Filii. Et addit, quod ipse intellectus est quodammodo posterior ipsa essentia cum paternitate, et determinat ipsam hoc modo, quod essentia divina habens paternitatem est principium productivum per modum intellectus. Et ideo melius esset dicere, quod Pater generet natura intellectuali quam naturali intellectu, id est, quod magis proprie est naturam intellectualem, id est, essentiam divinam cum paternitate esse principium productivum quam naturalis intellectus, quia naturalis intellectus non potest dici principium productivum, nisi inquantum coincidit cum natura secundo modo, et ideo addit quod idem productum dicitur Filius, et dicitur Verbum: dicitur Filius a prima ratione, id est, inquantum consideratur, ut est a Patre natura eliciente, id est, essentia divina determinata per paternitatem eliciente; et dicitur Verbum per secundam rationem, id est, inquantum consideratur, ut est a Patre naturali intellectu quodammodo determinante naturam secundo modo dictam.
(e) Quinto dicit ibi: Voluntas autem habet, id est, quod voluntas est principium formale productivum Spiritus sancti, et hoc non habet a natura primo modo sumpta, quasi ipsa essentia sit principium productivum, nec a natura secundo modo dicta, quasi essentia sub proprietate sit principium productivum Spiritus sancti, ita quod naturalitas primo et secundo modo sit praeveniens ejus libertatem in producendo, quia tunc Spiritus sanctus non libere produceretur. Sed ipsa voluntas dicitur principium productivum Spiritus sancti inquantum essentia divina sibi coassistit, id est, inquantum essentia divina communicat voluntati hanc facultatem producendi actum notionalem; et sic essentiam divinam coassistere voluntati ut principio productivo, est ipsam dare voluntati hanc rationem, et hanc entitatem, ut dicatur hujusmodi principium, et sic patet positio tHenrici quoad primum dubium.