Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Circa secundum dubium quomodo voluntas sit principium necessarium, ponit sententiam Henrici, qui ponit in Dei voluntate tres actus. Primus, quo amat bonum finitum, et hic est liber contingens. Secundus, quo amat summum bonum, hic est liber, quia est a voluntate qua talis, et necessarius, quia immutabiliter ab ea provenit. Tertius est productio Spiritus sancti, quae quatenus est a voluntate, aliquo modo libera est, sed dupliciter est necessaria. Primo, quia immutabiliter tendit in bonum amatum. Secundo, quia naturalitate annexa producit amorem spiratum.
Quantum ad secundum (a) dubium dicitur, quod triplex est actio voluntatis. Prima, quae est elicita a voluntate, ut est voluntas simpliciter absque omni naturalitate et necessitate, ut est illa, quae procedit a libertatis arbitrio, sive in Deo sive in creatura intellectuali, et in nobis tendit solummodo in bonum amatum, quod est citra summum bonum. Secunda, quae est elicita e voluntate, ut est simpliciter voluntas, et hoc cum sola naturalitate necessitatis immutabilis annexa illi actioni, ut est illa quae procedit a libertatis arbitrio, et tendit in summum bonum amatum et aperte visum. Tertia, quae est elicita a voluntate, non ut est voluntas simpliciter, sed ut est natura naturalitate sibi annexa dicto modo tertio, ut est illa quae procedit a voluntatis libertate in solo Deo, et tendit non solum in bonum summum amatum et visum, sed etiam in ipsum amorem procedentem quo incentive amatur, licet diversimode tendat in utrumque: et hoc secundum aliam et aliam necessitatem immutabilitatis annexam ipsi actioni: inquantum enim actio ordinatur in amatum summum ab ipsa sola voluntate, ratione qua est libera, procedit necessitas immutabilitatis in actione ejus secunda et in actione ejus tertia: inquantum vero actio ordinatur in amorem productum tendentem in amatum terminativum voluntatis, sic ab illa naturalitate annexa voluntati, procedit necessitas immutabilitatis, circa solum actum notionalem elicitum a voluntate, vel potius ab ipsa libertate voluntatis, ut ei talis naturalitas est annexa.