Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
11. (( vers. 27-29.)) Nam vis videre quam non tibi noceat, nisi permissus? Omnia, inquit, a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Et iste draco manducare vult, sed non manducat quem vult. Omnia a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Omnia: et repentia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, et ipse draco, et omnis creatura tua, qua implesti terram; Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno, unicuique cibum suum. Habes cibum tuum, habet et draco cibum suum. Si bene vixeris, cibum Christum habebis; si a Christo recesseris, cibus draconis eris. Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno. Quid dictum est ipsi draconi? Terram manducabis. Draconi dictum est: Terram manducabis cunctis diebus vitae tuae. Audisti cibum draconis. Non vis ut det te Deus manducandum draconi; noli esse cibus draconis, id est, noli relinquere verbum Dei. Ubi enim dictum est draconi, Terram manducabis; ibi jam dictum erat et praevaricatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 14, 19) . Cibus serpentis esse non vis? noli esse terra. Quomodo, inquis, non ero terra? Si terrena non sapias. Audi Apostolum, ut non sis terra. Nam corpus quod geris terra est, sed tu noli esse terra. Quid est hoc? Si resurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2) . Si non sapis terrena, non es terra; si non es terra, non manducaris a serpente, cui cibus data est terra. Cibum suum dat Deus serpenti, quando vult, quem vult: bene autem judicat, falli non potest, non ei dat aurum pro terra. Omnia a te exspectant, Domine, ut de illis cibum in tempore opportuno. Cum dederis eis, colligent. Ante illos sunt; sed non colligent, nisi cum dederis. Ante diabolum Job erat; et quidem non devoravit Job, sed vel tentare non ausus est, nisi cum ille dedisset. 1387 A te exspectant: cum dederis eis, colligent; si non dederis, non colligent.