In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Quoad primam partem, clarum est actione divina Eucharistiam fieri ; sed difficultas magna est, quid sit actio ista, et ponit sententiam tenentem non esse relationem, sed absolutum, cum suis quinque fundamentis.
Ad (c) solutionem hujus quaestionis tria sunt videnda. Primum, an actione divina possit hoc Sacramentum confici, scilicet Eucharistia ; et hoc tangunt prima duo argumenta. Secundo, an actione agentis creati, ut principalis agentis ; et hoc tangunt duo sequentia argumenta. Tertio, an actione alicujus creati, ut instrumentaliter agentis; et hoc tangit ultimum argumentum. De primo videtur manifestum quod sic, loquendo de actione communiter, sicut Deus dicitur habere actionem circa creaturas, quando aliquid novum immediate facit in eis, nisi quod non est aeque facile videre, quomodo sit hic actio positiva, sicut in creatione, quia non est hic aliquid positivum absolutum accipiens simpliciter esse. Sed de hoc tactum est dist. 11. Magis ergo proprie distinguendo actionem contra relationem, habet hujusmodi articulus difficultatem.
Et dicitur, quod hoc modo accipiendo actionem, actione divina potest fieri, et fit hujusmodi conversio. Quod probatur sic : non minoris virtutis vel actionis est aliquid convertere in praeexistens, quam in non praeexistens; sed si converteretur a Deo panis in non praeexistens, esset ibi simpliciter actio divina, qua illud non praeexistens produceretur, quia produci non posset nisi aliqua actione, non relatione; ergo et nunc est actio, et non tantum relatio.
Item, creatio est vera actio ; sed non minus posset terminus istius conversionis accipere esse, quam terminus creationis, scilicet, si haec conversio fieret in non praeexistens, quod totaliter acciperet esse per conversionem istam ; ergo, etc. Major licet videatur plana, tamen probatur accipiendo actionem stricte, ut dictum est, quia si creatio esset tantum relatio, ergo creare esset tantum referri; sed cum creare sit Deum velle rem esse, tunc velle divinum esset tantum relatio, vel referri, quod videtur inconveniens.
Item, Deus habet actionem proprie dictam ad intra: ergo aeque vel magis proprie dictam ad extra: et sic in proposito. Probatio antecedentis, quia si generatio non esset actio proprie dicta, ut contra relationem distinguitur, sequeretur quod generatio esset tantum relatio, et tunc generare et dicere esset tantum referri, quod est inconveniens.
Item, ad hoc idem de actione proprie dicta ad intra arguitur, correlativum non est causa sui correlativi, quia sunt simul natura ; sed producere est causa vel principium producti, et constat quod formaliter per productionem ; ergo productio illa non est sola relatio ad productum, quia tunc esset omnino simul cum ipso, et non prius, nec haberet rationem causae.
Ultimo arguitur, et est ratio communis ad actionem ad extra, de qua sunt prima duo argumenta, et ad actionem ad intra, de qua sunt duo alia, et arguitur sic 5. Metaph. c. de Ad aliquid. Relatio secundi modi fundatur super actionem et passionem ; sed relatio non fundatur super relationem; ergo actio non est tantum relatio.
Si arguis contra hanc opinionem, quia secundum Boetium lib. de Trin. et videtur sumi ab Augustino 5. de Trin. cap. 10. et communiter videtur accipi a Doctoribus; in Divinis non manent nisi duo genera, scilicet substantia et relatio, ergo non actio ut distinguitur contra relationem. Dicitur, quod sub relatione comprehenditur actio proprie dicta, quia respectum dicit aliquem, sed non proprie relationem. Et hoc videtur posse confirmari per Augustinum 5. de Trinit. cap. 2. ubi excludit a Deo singula Praedicamenta; et tamen videtur concedere quod ipse sit proprie faciens quantum ad Praedicamentum Actionis, sed sine mutatione.