In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Ad solutionem, etc. Praemissa partitione jam notata, prosequitur resolutionem primi articuli in hoc paragrapho, praemittens sententiam communem aliorum, nempe actionem, licet includat respectum, differre tamen a genere relationis. Subjicit quinque rationes ad conclusionem affirmativam, probans actione distincta a relatione fieri conversionem. Primo, quia si conversio fieret in non praeexistens, esset media actione, sed quod fiat in praeexistens non est minoris virtutis et actionis ; ergo, etc.
Secundo, quia creatio est actio, non relatio, alias creare esset referri ; sed haec conversio aequivalet creationi, quia posset esse in non praeexistens, quod reciperet esse per creationem ; ergo non est relatio, sed actio.
Tertio, quia Deus habet actionem ad intra distinctam a relatione, alias generare esset tantum referri.
Quarto, producens, inquantum talis est causa producti, est prior illo ad intra, non ita relativum est causa correlativi, quia sunt natura simul; ergo non constituitur producens relatione.
Ultimo, relatio secundi modi fundatur super actione et passione, sed relatio non fundatur in relatione ; ergo, etc. Quod autem asseritur ex Boetio, Augustino, et aliis duo genera manere in Deo, nempe Substantiae et Relationis; ergo non manet genus actionis ab his diversum. Respondetur comprehendi actionem sub relatione, quia dicit respectum, licet sit diversa a relatione. Secundum hanc sententiam ponitur actio in aliquo absoluto, quod moderni communiter appellant modum, qui dicit relationem transcendentalem,
sicut de aliis sex Praedicamentis philosophantur, et statuunt eam in passo.