CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Contra dicta. Haec ratio Doctoris stat in hoc : Ex quo, per te, voluntas est principium formale productivum Spiritus sancti, et est in supposito apto et disposito, et hoc ante productum, puta in Patre et Filio, quaero a te, quid facit ista assistentia essentiae, aut aliquid operatur circa productionem Spiritus sancti, et sic sola voluntas non est principium productivum, quod est contra te, aut non operatur; ergo non est necessaria. Si dicis, quod dicitur assistere, quia dat tale esse voluntati, puta quod sit productiva, etc. si sic; ergo ipsa essentia, ut assistit magis est principium Spiritus sancti quam voluntas, patet, quia quidquid est causa causae, est causa causali: ergo si essentia dat sibi tale esse, ut sit principium, et ipsa non potest esse principium nisi inquantum sibi assistit; ergo ipsa essentia magis erit principium, et ex hoc patet quomodo intelligitur secundum argumentum.
(c) Praeterea videtur, quia dicit Henricus quod necessitas naturalitatis consequitur actum voluntatis et concomitatur, id est, quod necessitas talis actus est a voluntate inquantum fundatur in essentia et non ab essentia. Contra hoc, quia magis videtur quod sit ab essentia, patet, quia illud quod consequitur rationem essentiae, consequitur ipsam essentiam per prius quam illud quod consequitur voluntatem, ut voluntas est, quia voluntas ut voluntas est, est posterior essentia, et sic cum voluntas dicatur habere hanc naturalitatem, id est, quod producat actum notionalem naturali necessitate inquantum essentia divina sibi annectitur; ergo ipsa naturalitas erit essentia, ut essentia, et sic praecedet ipsam voluntatem, et per consequens impediet ipsam libertatem, quod est contra eum.
Praeterea contra opinantem. Hoc declaratum est supra in primo dubio Henrici.
(d) Et similiter quae est necessitas? Quasi dicat Doctor : Ex quo, per te, natura divina et voluntas sunt simpliciter idem, et tantum ratione differunt, per te, quae erit necessitas distinguendi illa duo ? scilicet ut natura dicatur assistere voluntati, cum sit simpliciter eadem, sicut absurdum est dicere, Franciscus assistit sibimet. Et nola quod Henricus in primo et secundo dubio multa falsa dicit, quae tamen nunc non improbantur a Doctore, quia alibi improbavi. Primum falsum est, quod essentia cum proprietate dicatur principium productivum, et hoc improbatum est a Doctore distinct. 7. Secundum est, quod intellectus divinus ut intellectus, non est principium formale productivum Filii, nisi inquantum coincidit cum natura secundo modo dicta, et hoc est improbatum supra distinct. 2. et distinct. 7. quia intellectus est verum principium partiale productivum. Tertium est, quod intellectus se habet mere passive respectu notitiae essentialis, et hoc improbatum est supra distinct. 2. et distinct. 6. Quartum est, quod intellectus videtur magis determinare naturam divinam quam e converso, et hoc improbatum est supra distinct. 2. et 7. et potest elici distinct. 5. q. 2. quia nec intellectus determinat essentiam, ut dicatur principium productivum, nec a converso. Quintum est, quod natura divina non dicatur principium productivum Spiritus sancti, sed sola voluntas, et hoc improbatum est supra distinct. 2. et 6. et albii. Sextum est, quod voluntas respectu objecti infiniti clare visi, de necessitate elicit actum circa illud, et hoc improbatum est supra distinct. 1. et aliqua alia dixit, quae transeo.