IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(k) Contra hoc arguitur, etc. Improbat Doctor praecedentem sententiam tribus auctoritatibus Augustini, et una Philosophi, quam confirmat per absurdum, quod sequeretur ex sententia Goffredi, nimirum quod si non posset esse defectus in voluntate absque defectu seu errore intellectus, tunc non esset alicui persuadendum ut abstineret a malo, sed tantum ut consideraret actionem malam recte, et exueret omnem errorem et ignorantiam intellectus ; hoc enim solo facto non faceret male secundum Goffredi sententiam. Quibus addi possunt illae etiam auctoritates, quas ipsemet S. Thomas adducit supra ex Luc. 12. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulavit multis ; et Jacobi 4. Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Ad has auctoritates responderi posset ex D. Thoma et Buridano, solum inde haberi quod peccans habeat scientiam in universali, non vero in particulari, juxta ea, quae diximus in explicatione sententiae Buridani; vel quod habeat scientiam habitualem de malitia, non vero actualem, ut etiam dicit S. Thomas : vel denique quod habeat scientiam speculativam, non practicam.
At hae tres responsiones nullo modo satisfaciunt. Non prima quidem ; nec secunda, quia nihil juvat scientia malitiae in universali, nec etiam scientia habitualis illius, sive in particulari, sive in universali, ad fugiendum aliquid in particulari, nisi consideretur ista malitia reperiri in re illa particulari, sicut nec juvat cognoscere quod bonum sit faciendum universaliter ad hoc, ut quod est bonum a parte rei bene fiat, nisi consideretur particulariter quod illud sit bonum, ut videtur manifestum. Et confirmatur efficaciter, quia qui putaret aliquid in particulari, quod revera malum est, per ignorantiam invincibilem esse bonum, quamvis haberet cognitionem, quod omne malum esset fugiendum, et quamvis etiam haberet cognitionem habitualem quod ista res in particulari esset mala, non peccaret secundum omnes ; imo bene faceret, quia scilicet ipse invincibiliter in particulari apprehendit illud ut bonum, et ut sic, illud facit. Et similiter si invincibiliter putaret aliquod esse malum, quod revera bonum est, revera operaretur male, illud faciendo, non obstante quacumque scientia in universali ac habituali, quam haberet ; ergo si non cognoscit actu saltem invincibiliter, quod sit malum in particulari, non agit male illud faciendo, non obstante cognitione aut scientia habituali, aut in universali, et consequenter illa scientia in universali, ac habitualis, est prorsus impertinens ad rem. Probatur prima consequentia, quia non magis cognitio particularis revera erronea de bonitate aut malitia rei in particulari debet sufficere, ut actio in particulari sit bona aut mala, quam negatio cognitionis malitiae aut bonitatis in particulari debet sufficere, ut actio non sit bona aut mala, est enim eadem omnino ratio.
Confirmatur secundo, quia invincibiliter putans hominem non esse hominem, et interficiens ipsum, habet scientiam in universali quod malum sit interficere hominem, et etiam scientiam habitualem, quod in illis circumstantiis malum sit interficere illum hominem quem interficit, et tamen non peccat ; ergo non sufficit ad peccandum scientia in universali, aut in particulari habitualiter ; sed debet haberi scientia aut cognitio aliqua actualis, quod ipsamet actio quae fit,
sit mala et prohibita, alioquin quamvis materialiter esset mala, formaliter tamen non erit, sed vel indifferens vel bona.
Confirmatur tertio contra primam responsionem de scientia in universali, aut majoris tantum, scientia illa universalis non inducit ullam obligationem. nec per modum rationis formalis, nec per modum conditionis proponentis, aut sine qua non, in ordine ad actionem aliquam in particulari omittendam, nisi quatenus sufficeret ad proponendam malitiam ejus, sed non sufficit ad hoc ; tum quia alias cognosceretur esse mala non solum in universali, sed etiam actualiter contra adversarios ; tum quia una propositio non sufficit ad inferendam conclusionem, alias non requireretur cognitio minoris.
Confirmatur quarto contra secundam responsionem de scientia habituali, quia antequam quis acquireret scientiam habitualem, ipsa prima vice, qua incipit habere usum rationis, potest peccare. Quaero ergo tum quam cognitionem habeat de malitia actus peccaminosi: non habitualem, quia, ut suppono, nondum acquisivit habitum, nec unquam ante habuit actum bonum moraliter, ut etiam suppono, et posset contingere ; ergo aliquam aliam, et consequenter non potest salvari cognitiobonitatis requisita ad non peccandum per cognitionem habitualem, saltem in tali casu, quod nobis sufficit.
Itaque ex his tribus responsionibus manet impugnanda tertia de scientia speculativa, non vero practica, quae mihi certe videtur minus idonea ; quaero enim quid intelligant per cognitionem practicam, quem negant habere eum qui male operatur, et quid per speculativam, quam concedunt ipsi? Si per speculativam intelligant aliquam cognitionem, quae non sufficiat ad opus faciendum ; ergo non talem tantum volunt Patres et Scriptura, quia si non sufficiat ad opus, non deberet, qui eam haberet, et non operaretur vapulare propterea plagis multis potius quam si eam non haberet. Si aliquam cognitionem, quae ad opus sufficit, ergo erit practica, et consequenter male operans habet etiam cognitionem practicam de malitia operis.
Rursus, qui male operatur debet habere cognitionem actualem quod illud opus quod facit, sit malum et prohibitum, et quidem actualiter, ut patet ex jam dictis, alias non operaretur male, sed illa cognitio est cognitio practica; est enim actus intellectus dictans actionem malam, et talis, cui si conformaret se operans abstinendo a tali opere, ageret bene moraliter, et propterea agit male moraliter, quia non conformat se ipsi. Sed non potest esse actio bona aut mala moraliter, nisi per conformitatem aut difformitatem ad cognitionem practicam ; ergo illa cognitio erit practica, et non tantum speculativa.
Confirmatur ulterius, quia non potest ostendi differentia ulla inter cognitionem practicam, quae deest male operanti, et cognitionem, quam habet de malitia operis ; ergo gratis asseritur eum habere speculativam, et non habere practicam.
Dices, et est alia responsio quae potest dari juxta mentem Cajetani, quod cognitio practica, quam non habet male operans de bonitate malae operationis, sit imperium practicum, quo imperaret sibi abstinendum ab illaoperatione: cognitionem vero speculativam, quam habet, esse cognitionem, qua cognoscit quod operatio illa sit mala. Ad hanc responsionem forte reduci posset illorum sententia, qui dicunt quod male operans habeat judicium practicum quod illud quod facit sit sibi hic et nunc faciendum, licet habeat judicium speculativum quod non sit faciendum ; nam si intelligant per judicium practicum imperium distinctum a cognitione vere judicativa, non possunt distinguere hoc judicium practicum a speculativo, et consequenter si habeat judicium speculativum, quod non sit facienda operatio, et judicium practicum quod sit facienda (nisi, ut dixi, per judicium practicum intelligant aliquem actum intellectus, qui non sit vere judicium, sed imperium aliquod distinctum), habebit duo judicia contradictoria de eodem objecto secundum eamdem rationem, quod implicat.
Contra hanc responsionem faciunt omnia argumenta, quibus improbatur imperium practicum distinctum a judicio, quod imperium sit actus intellectus, et hic breviter etiam impugnandum est ; itaque illud imperium, vel est cognitio aliqua intellectiva, vel non est. Si est cognitio, tum erit vel prima apprehensio pertinens ad primam operationem intellectus, vel judicium pertinens ad secundam, vel assensus discursivus pertinens ad tertiam ; cognitio enim intellectus adaequale dividitur in tres illas operationes, sed secundum adversarios non consistit in prima operatione ; ergo in judicio aliquo discursivo, vel non discursivo, et sic qui operaretur male, haberet duo judicia contradictoria, nimirum quod res non esset facienda per judicium rectum, quem concedunt Patres, et quod esset facienda per judicium erroneum, et praeterea non esset quid distinctum a judicio, si non sit cognitio aliqua ; ergo quamvis ponatur in intellectu, non error erit aliquis in intellectu ; error enim intellectus est cognitio aliqua erronea, saltem nos hic loquimur de tali errore.
Confirmatur, quia imperium intellectus, si non est cognitio, debet esse aliquid necessario sequens ad aliquas cognitiones ejus, neque enim intellectus ex se est potentia libera, aut productivus ullius actus, nisi mediante cognitione, secundum omnes ; quaero ergo de illis cognitionibus, ad quas sequitur, an aliqua ex ipsis sit erronea, vel non ? Si non, ergo non est error in intellectu, quando habet tale imperium ; si sic, ergo frustra recurritur ad illud imperium, ut assignetur error in intellectu.
Confirmatur secundo, ut illud imperium praecedit omuem actum voluntatis, vel non ; si praecedit, ergo non est culpabile secundum se, nec aliquid consequenter, quod necessario sequitur illud, sed actus voluntatis malus necessario sequitur illud secundum adversarios ; ergo ille actus esset malus, et non esset malus. Si non praecedit, ergo concomitatur vel sequitur ; si concomitatur tantum, idem erit dicendum ac si praecederet, ut patet, quantum ad culpabilitatem ipsius ac cujuscumque sequentis ipsum ; si sequitur, ut insinuare videtur Cajetanus, ergo actus voluntatis, ad quem sequitur, erit bonus vel malus. Si bonus, ergo et imperium, et quodcumque necessario sequens ; si malus, ergo praecedit aliquod aliud imperium malum, ac dependens consequenter ab aliqua alia voluntate mala, et sic in infinitum erit procedendum. Plura alia in sequentibus addentur contra hoc imperium.
Alio modo responderi posset secundum Medinam, quod detur quidem judicium particulare actuale de malitia et prohibitione actionis malae in operante male, ut asserit Scriptura et Patres, sed praeterea tamen dari aliud judicium erroneum in intellectu, quo hic et nunc judicatur illam actionem esse faciendam, et si opponatur, quod ista duo judicia essent contradictoria. Respondet quidem videri illa contradictoria, sed non esse, quia unum judicium dicit non esse faciendam, quia est prohibita: alterum judicium dicit esse faciendam, quia est utilis aut delectabilis ; unde non sunt de eodem objecto secundum idem, quod esset necessarium ut essent contradictoria.
Contra hanc responsionem, quia Scriptura et Patres volunt quod male operans sciat simpliciter prohibitionem actionis, et quod non sit facienda etiam ob delectationem. Et sane experientia constat quod multi scientes peccent nihilominus ; ergo si habeant judicium quod actio mala sit facienda propter delectationem, habebunt duo judicia adhuc contradictoria de eodem secundum idem. Confirmatur, quia fides dictat operationem malam non esse faciendam propter delectationem ; ergo si male operans habeat judicium quod sit facienda propter delectationem, habebit errorem contra fidem, et erit haereticus, quo nihil est absurdius.
Confirmatur secundo, quiajudicium intellectus, quo judicatur aliquid esse faciendum, est prorsus illud ipsum, quo proponitur actus, seu objectum voluntati ut appetendum, seu quod idem est, sub ratione boni, judicando ; quod objectum illud sit bonum; neque enim aliqua alia ratio posset movere voluntatem, ut est certum, cum objectum adaequate motivum ejus ad actum prosecutionis, seu amoris sit bonum sub ratione boni, ut modo supponimus cum communi jam omnium sententia. Ergo judicium illud quo judicatur actio mala facienda propter delectationem, aut utilitatem nihil prorsus aliud est, quantum est ex parte intellectus, quam cognitio, qua judicatur quod ista actio, vel objectum ejus sit utile vel delectabile : sed ista cognitio non est erronea ; ergo admisso tali judicio practico, quale vult Medina, non sequitur error in intellectu.
Praeterea, posito nullo prorsus judicio in intellectu praeter judicium, quo cognoscitur quod actio aliqua sit praecepta et bona, potest voluntas libere habere omissionem, saltem puram, istius actionis, quae omisso esset mala, (suppono enim ex principiis nostris omissionem puram liberam dari posse): ergo saltem dari posset peccatum omissionis absque aliquo errore, quod sufficit nobis.
Alio modo responderi posset juxta principia Durandi, defectum intellectus, qui debet esse in male operante, esse inconsiderationem aliquam alicujus rationis vel motivi, quod si consideraretur, abstraheret voluntatem a mala operatione ; sed contra, quia talis inconsideratio non est error, alias dormiens erraret, quia habet inconsiderationem. Similiter vigilans etiam posset dici errare circa illa principia, quae actu non consideraret, et sic quia nemo potest actu omnia considerare, quae considerari possunt, nemo esset qui non erraret actu, ne quidem ille qui recte operaretur, quo quid potest esse absurdius?
Et per hanc ipsam rationem impugnatur responsio Vasquis, qui putat defectum intellectus consistere in minus perfecta cognitione bonitatis, aut malitia, quae necessario semper habetur a male operante, nam neque talis etiam inconsideratio est error, cum sit cognitio vera, licet minus perfecta. Et certe pro hoc statu nemo est qui tam perfecte cognoscit quid faciendum aut non faciendum est, quin perfectius illud cognoscere posset, et consequenter si cognitio minus perfecta esset error aut defectus, etiam qui bene ageret, haberet necessario pro hoc statu absque miraculo errorem ac defectum in intellectu.
Rursus, contra utramque responsionem simul facit quod posita perfectissima consideratione objecti, quae habetur, cum bene quis operatur, posset male operari, neque enim ab illa cognitione quantumvis perfecta determinatur voluntas ; ergo neque talis inconsideratio, aut imperfecta cognitio requiritur ad malam operationem, quod est nostrum intentum principale. Nec refert quod fortassis de facto, quoties est consideratio bona et plena bonitatis honestae, determinetur quis moraliter ad bene agendum, et sic semper infallibiliter agat, quia hic principaliter intendimus, quod non aliquid absurdum physicum si male quis operaretur sine errore intellectus aliquo, et sine cognitione, etiam magis imperfecta, aut inconsideratione majori quam esset illa, quam bene operans haberet.
Praeterea, contra utramque responsionem efficaciter facit auctoritas Augustini lib. 2. de civit. cap. 6. ubi docet, quod ex duobus aeque affectis animo et corpore aspicientibus mulierem aequali cognitione praeventis, et tentatione pulsatis, alter cedit, alter non ; sed in non cadente, non ponitur error, aut inconsideratio, aut minus perfecta cognitio istius objecti; ergo nec in cadente debet poni, quin alias non aequali cognitione essent praeventi, nec aequali tentatione pulsati, ut ait Augustinus, cujus verba ad hoc nostrum propositum clarissima et pulcherrima sunt, sed plura tamen, quam ut videantur hic inserenda. Itaque ex his omnibus a primo ad ultimum habetur, primum fundamentum Scoti ex auctoritate desumptum esse valde efficax, et nondum ab adversariis esse satis bene responsum.
(1) Praeterea per rationem, etc. Ultra auctoritates impugnat Doctor praefatam sententiam aliquot efficacibus rationibus, quarum prima hic proponitur, et consistit in hoc : quamvis daremus non posse esse pravam electionem aut actionem aliquam in voluntate, quando intellectus non haberet errorem, tamen non esset necesse ut quoties intellectus judicaret recte, tam practice quam speculative, voluntas haberet ullam operationem rectam aut vitiosam, quia non necessario voluntas sequitur dictamen illud verum intellectus, alias non esset potentia libera ; nec necessario etiam ratio seu intellectus movetur a pluribus objectis ad habenda plura dictamina recta, ita scilicet ut voluntas posset habere libertatem sequendi quod vellet ex istis pluribus dictaminibus rectis ; quod etiam adessent ista plura dictamina recta, sicut voluntas posset quodcumque ex illis sequi, ita posset nullum omnino sequi, ergo non obstante dictamine intellectus recto, posset voluntas non habere electionem rectam, quamvis non posset habere electionem pravam, idemque posset contingere saepius. Sed hoc supposito, generaretur per plura dictamina recta habitus recte dictandi circa tale objectum ex parte intellectus, qui habitus esset habitus prudentiae particularis respiciens honestatem illam particularem istius objecti, verbi gratia,temperantiae, circa quod objectum si versaretur voluntas conformiter, acquireret habitum virtutis temperantiae, non vero generaretur ullus habitus in voluntate, quandoquidem nullum haberet actum ; ergo potest dari habitus prudentiae particularis absque virtute appetitiva ipsi conformi. Haec ratio supponit possibilitatem omissionis purae alias probanda, et ea supposita, valde efficax est, praesertim in casu quo intellectus haberet tantum unum dictamen rectum, nempe quod esset temperate vivendum ; nam si in tali casu necessitaretur voluntas ad volendum temperate vivere, profecto actus ejus nec esset liber, nec esset virtutis, nec consequenter generativus habitus virtuosi ; unde adhuc daretur prudentia absque habitu virtuoso in voluntate, quod est nostrum intentum.
Nec tollit difficultatemquod dicit Medina, voluntatem non necessitandam in illo casu simpliciter, et ex suppositione antecedenti, sed secundum quid, et ex suppositione consequenti, nimirum ex suppositione istius considerationis et dictaminis recti, quae suppositio dependet ab ipsamet voluntate ; illa quippe posset imperare ut intellectus non consideraret illud objectum tali modo. Haec, inquam, responsio non tollit difficultatem, quia voluntas non posset hoc facere, nisi proponeretur per intellectum per aliquod dictamen, quod id esset faciendum, et tum de illo dictamine quaerendum manet, an eo posito, determinetur voluntas. Si sic, ergo voluntas imperaret intellectui, ut conformiter consideraret objectum illo alio modo, et ita intellectus deberet facere, si subordinatur voluntati. Hinc autem duo habentur contra responsionem : Primum quod voluntas non esset libera ad considerationem objecti, nisi secundum quod proponeretur ab ipso intellectu esse considerandum, et sic quod imperaret necessario, non solum secundum quid, et ex suppositione consequenti, sed etiam simpliciter, et ex suppositione antecedenti. Secundum, quod non fieret de facto ista consideratio bona et recta objecti, sed alia consideratio erronea, quam posset imperare voluntas ; non enim posset imperare illam, nisi mediante judicio quod esset imperanda, et posito illo judicio, necessario voluntas imperaret illam, et necessario intellectus faceret conformiter, et sic consideraret.
m) Praeterea, quod mala electio, etc. Secunda haec ratio Doctoris est contra doctrinam Goffredi inter respondendum ad articulum Parisiensem, dicentis quod non possit esse actus rectus in intellectu, et actus obliquus seu pravus in voluntate ; et praeterea, quod mala electio praecedit natura errorem intellectus et sit causa ejus. Contra hanc, inquam, doctrinam procedit haec ratio Doctoris, ostendens non posse ob quamcumque pravam electionem voluntatis errare intellectum, aut consequenter excaecari circa principia practica bona, et conclusiones inde debito modo deductas, quamdiu ipsi proponuntur, quia illa proposita habent vim determinandi intellectum ad assensum, saltem quoad specificationem, hoc est, ita ut non possit illis dissentire, secundum omnes ; ergo non potest habere actum erroneum circa illa sic proposita, sed sic proponuntur ante ipsam electionem pravam secundum Goffredum ; ergo electio non excaecat, saltem pro illo instanti temporis, nec inducit in errorem. Quod si dicatur errorem et excaecationem esse pro instanti temporis sequenti, imprimis posset omnino contingere quod non proponerentur pro instanti sequenti alia objecta intellectui, quam illa ipsa, et tum eadem ratione neque in instanti sequenti etiam contingeret excaecatio aut error intellectus. Deinde posset ipsamet electio prava non continuari ultra istud instans quo producebatur, et posset succedere ipsi electio bona, quae deberet habere majorem vim ad continuandum intellectum in dictamine bono, quam electio illa mala praeterita ad inducendum errorem ; ergo non necessario sequeretur excaecatio aut error intellectus electionem malam.
Confirmatur totum hoc, aliquod dictamen intellectus debet praecedere natura electionem primam malam voluntatis, et esse simul tempore cum ista electione ex vulgari axiomate, quod nihil volitum quin praecognitum, quaero ergo de isto dictamine, rectumne sit an erroneum ? Si erroneum, ergo error intellectus praecedit natura errorem voluntatis, quod est contra Goffredum. Si rectum, ergo non potest esse posterius tantum natura aliud judicium erroneum excludens illud, quia quod est posterius tantum natura, est simul tempore, sicut et quod est prius natura ; et sic duo judicia incompatibilia essent pro eodem instanti temporis, nimirum, et judicium rectum praecedens tantum natura electionem voluntatis, et judicium oppositum erroneum sequens tantum natura ; ergo ulterius judicium erroneum sequens electionem malam, debet sequi tempore, et non natura tantum. Sed ex dictis patet quod non necessario debeat sequi tempore ; tum quia possunt continuari eadem principia, et consequenter idem judicium rectum, et etiam eadem electio prava, quae sicut poterat produci cum solo judicio recto, ita posset conservari cum eo solo ; tum quia posset succedere ipsi electio bona, quae potentior esset ad conservandum judicium bonum, quam electio mala praecedens, et non permanens ad inducendum judicium malum.
Confirmatur ulterius, quia electio prava non habet vim propositivam aliarum specierum praeter illas, quae sunt necessariae ut ipsamet sit, sed species illae determinativae ad judicium bonum antecedens electionem malam sunt tantum necessariae, ut electio mala sit, ut patet secundum Goffredum ; ergo non habet virtutem proponendi species determinantes intellectum ad judicium malum seu dictamen erroneum.
(n) Si concedas conclusionem, etc. Proponit responsionem, quam posset 1 dare Goffredus, nimirum quod propter has rationes jam propositas, voluntas non exccaecet intellectum positive proponendo alias species, aut inducendo directe errorem, sed avertendo ipsum a consideratione istarum specierum, quae determinant ad judicium rectum. Contra hanc responsionem primo opponit, quod avertere intellectum a consideratione alicujus objecti, non est excaecare intellectum, quia posset sine praejudicio prudentiae averti intellectus a consideratione rerum, quae prudenter possent considerari, quandoquidem prudens non debeat necessario semper considerare objecta habitus prudentiae.
Addi ad hoc potest quod electio illa mala tantum versetur circa objectum propositum ipsi per judicium rectum praevium, et nullo modo est actus, quo voluntas velit imperare intellectui, ut nou consideret illas species. Suppono enim quod electio mala tum habita esset actus, quo voluntas vellet contra dictamen praevium rationis, proponentis temperate vivendum, non temperate vivere ; ergo ista electio non necessario avertit intellectum a consideratione istarum specierum.
(o) Praeterea, velle avertere, etc. Scotus secundo impugnat istam responsionem, quam posset dare Goffredus, quia ut voluntas vellet avertere intellectum, deberet habere aliquod dictamen proponens hoc ipsi, quod dictamen esset prius natura, et simul tempore, quia non potest velle nisi praecognitum ; aut ergo illud dictamen est rectum, et tunc velle avertere sequens non esset actus malus, quia actus conformis dictamini recto non est malus, ut patet: aut non est rectum dictamen, et tum excaecatio intellectus praecedit electionem malam, contra Goffredum.
(p) Praeterea, aut stante, etc. Rursus sententiam Goffredi, quatenus dicit quod prudentia non possit acquiri sine virtute appetitiva, et tamen errorem intellectus sequi natura electionem malam, impugnat, quando voluntas producit electionem malam, aut simul tempore habet dictamen rectae rationis, aut non habet. Si habet, ergo causabit aliquam partem, aut gradum prudentiae, absque eo quod causetur aliqua pars aut gradus virtutis appetitivae, quod est intentum. Si non habet, dictamen rectae rationis debet habere dictamen falsum et erroneum; nam absque aliquo dictamine praevio et proponente quod agendum est, non potest agere, et inter dictamen rectae rationis et erroneum non datur medium dictamen, saltem quod sufficere posset ad electionem moraliter malam ; ergo si non habet dictamen rectae rationis, debet habere dictamen erroneum, quando agit, et quidem praevium ad ipsam electionem. Sed istud dictamen erroneum praevium, et proponens objectum voluntati, non habet esse malum a volitione sequenti, quandoquidem sit causa, vel conditio necessario, et essentialiter praerequisita ad ipsam ; si enim electio esset causa istius dictaminis mali, aut praevia ad ipsum, deberet praesupponere aliud dictamen, et istud aliud dictamen deberet praesupponere aliam electionem, et ita in infinitum. Haec probatio est efficacissima contra Goffredum, et arguens contradictionem in ipsius sententia, ex suppositione quod non detur mutua prioritas inter ullas causas, aut conditiones, quae ut agant requirunt existentiam realem actualem, quod supponendum est hic cum longe meliori sententia.
Alias duas rationes adducit ad probandum quod non possit excaecari quis circa prima principia practica,
et conclusiones ex iis evidenter sequentes, quia qui sic erraret, non esset ulterius corrigibilis, quandoquidem non posset corrigi stante errore .in intellectu, secundum adversarios:
non posset autem ab illo errore abduci, quia nullum principium ad hoc posset conducere, quod esset clarius, quam essent prima principia ; unde si esset ita caecus, ut non posset videre prima principia, similiter non posset videre ulla alia principia, et sic semper esset caecus in intellectu, ac incorrigibilis consequenter ex parte voluntatis, quo nihil est absurdius. Praeterea, damnati, licet odio prosequantur Deum, id tamen faciunt cum remorsu conscientiae, nimirum quia cognoscunt quod non sit odio prosequendus; ergo nullae malae actiones ita excaecant intellectum quin videat prima principia practica, et conclusiones inde deductas. Probatur consequentia, quia si ullae malae electiones ad hoc sufficerent, maxime illae, quas habent damnati, quae sunt pessimae et gravissimae. Quod autem damnati cum remorsu quodam prosequantur Deum odio, probat Scotus ex illo Isaiae ultim. Vermis eorum non extinguetur, qui locus licet posset intelligi de remorsu, quem habent ex eo quod non vixerint recte, ut sic non inciderent in illas paenas, tamen potest etiam omnino ad sensum etiam Scoti extendi ; et est verisimile quod inter alias illorum paenas, illa etiam sit una quod reflectant se odio prosequi Deum, quem omni amore dignum cognoscunt, et quod ex hoc etiam capite valde tristentur.