Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
16. (( vers. 32.)) Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt. O terra, exsultabas de bonitate tua, tibi tribuebas vires opulentiae tuae; ecce respicit Dominus, et facit te tremere. Respiciat te, et faciat te tremere: melior est enim tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Videte quomodo aspiciat Deus terram, et faciat eam tremere. Ad terram quasi praefidentem sibi et exsultantem loquitur Apostolus: «Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Cum timore et tremore: Deus enim est qui operatur in vobis» (Philipp. II, 12, 13) . Dicis, o Paule, Operamini; dicis ut operemur: quare cum tremore? Deus enim est, inquit, qui operatur in vobis. Ideo ergo cum tremore, quia Deus operatur. Quia ipse dedit, non ex te est quod habes, cum timore et tremore operaberis: nam si non tremueris eum, auferet quod dedit. Cum tremore ergo operare. Vide alium psalmum: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11) . Si cum tremore exsultandum est, Deus aspicit, fit terrae motus: aspiciente Deo, tremant corda nostra; tunc ibi requiescet Deus. Audi illum alio loco: «Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea» (Isai. LXVI, 2) . «Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt.» 1389 Montes superbi erant, jactabant se, non eos tetigerat Deus: tangit illos, et fumigabunt. Quid est fumigare montes? Precem Domino reddere. Ecce magni montes, superbi, montes ingentes, non rogabant Deum: se rogari volebant, et superiorem non rogabant. Quis enim potens, et tumidus, et superbus in terra, qui dignetur humiliter rogare Deum? De impiis loquor, non de cedris Libani quas plantavit Dominus. Impius quilibet, infelix anima, rogare Deum nescit, et vult se rogari ab hominibus. Mons est, opus est ut tangat illum Deus, et fumiget: quando coeperit fumigare, dabit Deo precem, tanquam sacrificium cordis. Fumigat ad Deum, deinde tundit pectus: incipit et flere, quia et fumus excutit lacrymas. Qui tangit montes, et fumigabunt.