IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Ex dictis patet aequivocatio, etc. Hic exponit Doctor quinque acceptiones actionis, secundum quas contingit multiplex aequivocatio nominis. Primo, sumitur pro operatione potentiae vitalis, et sic est qualitas absoluta, ut patet ex 1. dist. 3. quaest, ult. Secundo, sumitur respectu producentis ad productum, sic dicitur pater causa agens filii. Tertio, pro respectu educentis ad eductum, ut calidum causa agens calorem in lignum. Quarto, sumitur pro relatione transmutantis ad transmutatum, ut hic sumitur.
Et sic describitur in lib. de Sex Principiis cap. de Actione, secundum quam in illud quod subjicitur, agere dicimur, etc. et est actus potentiae activae, quae definitur a Philosopho 5. Metaphys. text. com. 17. Principium transmutandi aliud inquantum aliud, et sic constituit proprium Praedicamentum.
Quinto modo sumitur pro re acta, et sic pertinet ad illud genus ad quod pertinet res ipsa seu terminus: secundum hanc acceptionem explicat Philosophum 3. Physicor. textu 19. de motu, ubi dicit, quod actio est opus et finis hujus, id est, activi, quod debet intelligi de re acta in qua constituitur finis agentis; unde ibi dicit quod motus est actus activi et passivi; activi, ut ab hoc, passivi, ut in ipso.
Ille autem motus secundum Commentatorem est forma fluens, et sic definitur etiam ibidem : motus actus entis in potentia, secundum quod in potentia: illa particula ut ab ipso, potest denotare, ut a transmutante, vel a producente et inducente, et utrumque debet intelligi terminative
Ex his patet actionem de genere Actionis non esse formaliter productionem, aut viam in terminum, prout haec via denotat transitum termini de non esse ad esse, quia productio est respectus agentis ad id quod recipit esse; actio vero ad id quod transmutatur ; via in terminum est, vel respectus producentis, vel certe ipse terminus realiter, ut est in fluxu et transitu de non esse ad esse; actio est causalitas efficientis respectu materiae ; sed productio est causalitas ejus respectu termini.
Ex quo patet ad reliqua objectionis superius praemissae. Ad aliud negatur per eductionem reduci virtutem activam agentis formaliter in actum secundum, nisi praecise, qua est inductiva, aut eductiva formae ; neque etiam habetur forma-Iis conceptus transmutationis passi per eductionem, sed habetur conceptus sustentationis, quia materia ad eductionem comparatur, ut causa ejus, qua dat esse formae; hoc autem non est materiam formaliter transmutari aut reduci ad actum ab agente, sed dare simul cum agente esse formae, licet utrumque se mutuo connotent.
Ad ultimum respondetur in Deo non esse actionem, sed productionem ad extra ; in agente vero creato intrinsece est actio simul, et productio ; unde Deus ex sua actualitate constituitur agens in actu secundo per principium agendi, ut est ad terminum, vel per denominationem extrinsecam ab effectu, non ita causa secunda, quae requirit determinationem actus secundi intrinsecam sibi, sive dicatur actio, sive productio, sive eductio, quae connotant idem quidem materiale ex parte rei, quae fit ; tamen sunt diversi respectus ad diversos terminos, et secundum ordinem dependentiae per se diversum propter identitatem rei connotatae saepe sumuntur pro se invicem