First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
548 AGRIGENTINA
casse, quem extra iudicium consultum fuisse constat. Nihil enim officit auctoritati iudicii, quod illud ante caussam in- ceptam factum sit; si postea iudicium ipsum, interposito iureiurando, coram iudice confirmatum est.
Ad hoc autem clarius comprobandum advocatus animad- vertit quomodo duplex est iudiciorum genus, in quibus de nuptiis dissociandis controversia est. In altero eo tendunt coniuges, ut propter impedimentum inter se intercedens, matrimonium irritum edicatur, in altero illud exposcunt, ut matrimonium legitime celebratum, sed nondum consum- matum, Pontifice miserante, dirimatur. In altero summo iure agitur, legum normis stricte servatis, quia suum re- petenti tribuitur; in altero ex aequo et bono inquiritur, le- gum rigore interpretatione mitigato, quia beneficium implo- ranti conceditur. Tantum causas nullitatis Benedictus XIV, in celebratissima constitutione Dei Miseratione, nec non S. C. C. in decreto diei 22 Augusti 1840 moderarunt, ut eadem documenta legenti patet. In hoc enim iudicio ex qua- dam opportunitate, non autem ex iuris praescripto, regulas sequimur illi praestitutas : indubitatum enim est, eam satis esse persuasionem, quae moralis a theologis appellari so- let ; ad quam inducendam probationes extra iudicium colle- ctae merito afferri possunt. « Quum non sistitur apud iu- dicem pro dissolutione matrimonii per viam iustitiae, sed petitur a Principe illius sola dispensatio per viam gratiae, non debet concurrere rigor ille probationum, qui de iure re- quiritur in primo casu, sed princeps potest etiam moveri ab extraiudicialibus dénionstrationibus tam impotentiae viri, quam virginitatis mulieris ». (Ursaya disc. Eccl. vol. III, p. II, disc. 22). Pro inconsummationis probatione sufficiunt etiam et admittuntur probationes simpliciter extraiudiciales, tum ex natura iudicii gratiosi, tum ex suprema auctoritate S. Congr. Concilii pro voto requisitae, quae in praestando consilio iudiciales formas servare non tenetur ». (Conscius de sep. tori lib. III, cap. II, § 285 et 286), et alii.
Quod si, observat patronus, quaerat vinculi defensor