In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad solutionem quaestionis prima conclusio : tantum transferuntur genera in Deum, substantia et relatio, et sic actio de genere Actionis in Deo non est. Pro hac est August. Boetius, et alii. quos citat Doctor i. dist. 8. quaest. 3. Ratio, quia in productione totali ad intra vel extra non est passum, nec correspondet passio, quae sit respectus extrinsecus adveniens; si etiam Deus producat partialiter, forte non erit actio, quia non respectus extrinsecus, nam respectus creaturae ad Deum intrinsecus est. Deo enim per voluntatem suam applicato ad transmutabile, nece sario sequitur respectus, secus est de agente creato quomodocumque applicato. Vide Scotum hic n. 11. Secunda conclusio in Deo tam ad intra quam ad extra, improprie est actio, quae ad intra, est realis, sed ad extra, rationis ; de quo 1. dist. 30.
Ad propositum (h) ergo in speciali dico, quod si qua ad divina transferuntur genera, quod est expositum in prima lib. dist. 8. q. 3. non transfertur aliqua actio de genere Actionis, et hoc ad intra, ut sic quantum ad omnia intrinseca simpliciter sit illa propositio vera, scilicet quod tantum sunt ibi duo genera, scilicet relatio et substantia. Neque etiam convenit Deo aliqua actio de genere Actionis respectu cujuscumque totaliter producti, cujus scilicet non praecessit aliqua pars potentialis.
Et probatio communis tam de productione ad intra quam de productione totali ad extra, (cujusmodi est creatio) ista est, quia ubi est totalis productio, non de aliquo passo seu potentiali, ibi deficit illud quod requiritur ad actionem proprie dictam, quae semper est in passum, secundum Philosophum 5. Metaph. et Auctorem principiorum. Sed nec Pater producit Filium de aliquo potentiali, vel quasi potentiali, ut ostensum est 1. lib. dist. 5. q. 2. nec creat de ali quo passo transmutato. Alia communis probatio est, quia actioni correspondet passio proprie dicta, quae scilicet est respectus extrinsecus adveniens, sicut et ipsa actio.
In Divinis autem ad intra nullus potest esse respectus extrinsecus adveniens, quia quilibet summe necessario oritur ex natura fundamenti ; nec ibi, nec in creatione potest esse respectus passionis extrinsecus adveniens, quia productum sive extra, sive intra summe necessario refertur ad producentem. De intra non est dubium, sed de extra probo, quia impossibile est aliquam relationem magis intrinsece creaturae inesse, quam illam, quae est ad creatorem, in tantum quod illa est idem realiter fundamento, ut ostensum est lib. 2. dist. 1. q. 4.
Est tamen tam ad intra quam ad extra in totali productione actio aliqua divina, accipiendo actionem, non pro aliquo de genere Actionis, sed pro aliquo correspondente illi actioni de genere Actionis ; sicut in producto non est passio de genere Passionis, sed passio aequivoce dicta, ad passionem correspondentem actioni de genere Actionis.
Et ista aequivocatio nominis actionis dicta est prius, cujus similis potest correspondere in nomine passionis. Unde productio. activa, vel actio in Divinis est tantum actio, relatio realis tamen, similiter productio passio ; ad extra autem productio actio est relatio rationis, et e converso, productio passiva relatio realis, sicut dictum est 1. lib. d. 30.