CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
In ista quaestione dicuntur Graeci discordare a Latinis, etc. Ista littera clara est usque ibi.
(a) Multipliciter enim dicitur sicut hoc hujus, etc. Sicut cum dicitur, Spiritus sanctus est Spiritus Filii, potest habere multiplicem sensum. Primo, ut dicatur Spiritus Filii, ut correlativi, vel Spiritus Filii, id est, producti a Filio, vel Spiritus Filii, id est, quiescentis in Filio. Similiter cum dicitur ex illo, vel hoc ab illo, scilicet vel ex principio productivo formali., vel ex principio producente quod, vel ex materia, vel ex quasi materia, vel ex opposito ; sicut cum dicimus primo Physic. ex non albo fit album, et sic possunt exprimi multipliciter ista, scilicet Spiritus sanctus est
Spiritus Filii, et Spiritus sanctus est a Filio, etc.
(b) Ad hoc est ratio talis. Habens principium perfectum productivum, etc. Et ista ratio est clara in littera, et supra dist 2. part 2. exposita, et fere omnia supra exposita sunt, usque ibi : Probant alii istum ordinem.
Contra rationem Doctoris, qua probat Spiritum sanctum procedere a Filio, instat Occham in primo dist. 11. quaest. 1. Et dicit sic : Licet, inquit, ista ratio subtilis videatur, non tamen videtur sufficienter probare Spiritum sanctum procedere a Filio.
Primo, quia videtur ex imaginatione falsa procedere. Imaginatur enim, quod in Patre sunt duo principia productiva,habentia ordinem inter se, quorum unum, scilicet primum est productivum Filii, et reliquum Spiritus sancti, et quod ista prius communicantur Filio quam Spiritus sanctus producatur. Quod autem hoc sit falsum, ex prioribus patet, quia prius ostensum est, quod intellectus et voluntas in Deo nullo modo distinguuntur ex parte rei, et ita non sunt talia duo principia.
Secundo, posito quod intellectus et voluntas aliquo modo distinguerentur in Deo ex natura rei, non tamen sequeretur quod haberent talem ordinem prioritatis, vel perfectionis, vel originis, vel durationis, vel naturae, vel communitatis, vel quia sunt aliquo praedictorum modorum ordinati, patet inductive: ergo nullum talem ordinem habent.
Si dicatur, quod est ordo naturalis praesuppositionis, quia voluntas naturaliter praesupponit intellectum ; contra, ordo naturalis praesuppositionis est quando hoc potest esse sine illo, et non e converso, et ita ordo naturalis praesuppositionis est ordo naturae. Sed intellectus non est prior natura ipsa voluntate.
Ex praedictis patet, quod ex ordine potentiarum, sive principiorum activorum in divinis non potest probari prioritas generationis respectu spirationis ; tum quia non sunt talia distincta principia ; tum quia si essent, non esset inter ea ordo. Et hoc ultimum confirmatur, quia intellectus creatus et voluntas non habent talem ordinem ; ergo nec intellectus divinus et voluntas. Assumptum probatur, quia intellectus creatus et voluntas creata, vel distinguuntur realiter, vel formaliter, vel nullo modo ; sed quaecumque istarum opinionum ponatur, non oportet ponere talem ordinem inter intellectum et voluntatem. Nam si ponatur prima opinio, non oportet ponere aliquem ordinem inter ea, nisi forte ordinem perfectionis, scilicet quod una potentia sit perfectior alia. Nec ponendo secundam, nec tertiam. Cujus ratio communis omnibus est, quia talis ordo non poneretur, nisi quia tenetur quod naturaliter prius intellectus intelligit quam voluntas velit. Sed ex hoc non conjungit arguere, quod intellectus ipse sit prior naturaliter voluntate,quia nunquam formaliter et necessario ex ordine effectuum contingit arguere consimilem ordinem in causis. Tum quia ab eadem causa possunt esse ordinati effectus, patet, quia ab eodem intellectu potest esse notitia principii et conclusionis, et ab eadem voluntate volitio finis et volitio illius quod est ad finem. Tum quia a duabus causis, quarum utraque potest esse indifferenter sine altera, possunt produci duo actus, quorum unus non potest esse sine alio, quamvis e converso. Tum quia aliquando causae sunt inseparabiles per naturam, et tamen effectus sunt separabiles ; ergo non est semper similis ordo in causis et in effectibus causarum, et ita ex ordine effectuum non contingit arguere ordinem causarum, nec et converso.
Praeterea, falsum accipitur, vel quod accipitur non est ad propositum, scilicet quod Filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam producatur Spiritus sanctus, quia ibi nulla potest esse prioritas, nisi prioritas communitatis vel originis, vel quia sunt aliquorum habentium ordinem talem. Et ita si prius communicatur Filio fecunditas voluntatis, oportet (si haec propositio sit vera) quod sic exponatur, scilicet quod fecunditas voluntatis existens in Filio sit communior Spiritu sancto, et tunc ista propositio, vel erit conclusio probanda, vel non erit ad propositum. Si enim accipiatur, quod voluntas illa, quae est fecunda, est communior Spiritu sancto, vel productione Spiritus sancti, sic est vera, sed tunc non est ad propositum, quia ita secundum talem expositionem exortam, concedendum est quod fecunditas intellectus prius est in Filio quam producatur Filius, quia haec est vera : Intellectus, qui est fecundus existens in Filio est communior Filio , quia pluribus convenit. Si autem accipiatur, quod fecunditas voluntatis, hoc est, quod totum esse productivum voluntatis pluribus convenit, quam Spiritus sanctus, tunc accipitur, quod dabet probari. De hoc enim est quaestio, utrum producens vel esse productivum Spiritus sancti conveniat tantum uni personae in divinis,sicut Spiritus sanctus, vel productio passiva Spiritus sancti.
Si dicatur, quod quando dicitur, quod Filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam producatur Spiritus sanctus, intelligendum est de prioritate originis, quia in primo signo originis communicatur Filio fecunditas voluntatis, in quo signo originis non producitur Spiritus sanctus.
Contra, ostensum est prius quod non potest esse ibi aliquod signum, nisi illud signum sit Pater vel essentia ; et tunc idem erit dicere, in primo signo originis communicatur Filio fecunditas voluntatis, in quo signo originis non producitur Spiritus sanctus, et dicere, communicatur Filio fecunditas voluntatis in Patre vel in essentia antequam producatur Spiritus sanctus in Patre vel in essentia, et ita dicere quod prius communicatur Filio fecunditas voluntatis antequam producatur Spiritus sanctus, est modus non intelligibilis, vel simpliciter falsus.
Dicitur ergo breviter ad praedictum argumentum. Primo ad majorem, quod major est falsa, si idem principium productivum cum diversis productionibus realiter distinctis concurrat ad constituendum supposita realiter distincta ; sicut idem calor, cum distinctis calefactionibus passivis realiter distinctis inter se et ab omni calefactione activa, ita tamen quod nulla calefactio, etiam activa distincta realiter a quocumque calefactione activa concurreret ad constituendum diversa supposita distincta realiter; tunc nullum suppositum habens calefactionem passivam haberet calefactionem activam, et tamen quodlibet illorum haberet illud principium activum, et essent hic duo supposita immediate ab eodem et neutrum ab altero, quia non esset major ratio,quare unum esset ab altero quam e converso. Ita diceretur in proposito, quod essentia divina cum una productione activa et duabus productionibus passivis, concurrit ad constituendum tria supposita distincta realiter. Et ideo quamvis in uno producto sit essentia divina, quae est principium productivum, quia tamen sibi repugnat illa productio activa, quae realiter distinguitur a sua productione passiva, ideo non potest producere.
Et si dicatur, quod si sint duae productiones passivae, oportet quod sint duae activae, quia distinctis relationibus correspondent distinctae relationes correlativae. Ad istud dicerent faciliter negantes praedictam conclusionem multipliciter. Primo, quia sicut sic arguentes ponunt, quod relationibus distinctis realiter non correspondent relationes distinctae realiter, sed tantum formaliter, quia generatio actio et spiratio actio non distinguuntur realiter, sed tantum formaliter, ita aeque faciliter dicunt ipsi, quod relationibus distinctis realiter correspondet unica relatio realis, nec haberent hoc pro inconvenienti. Secundo dicerent, quod illae relationes actiones formaliter distinguerentur inter se et realiter a qualibet productione passiva, sicut dicunt isti quod filiatio et spir ratio passio possent distingui realiter, non obstante quod spiratio actio et filiatio distinguerentur realiter, per hoc salvantes quod Spiritus sanctus posset distingui a Filio, quamvis non procederet ab eodem ; et ideo quaelibet productio passiva distingueretur realiter a qualibet productione activa, ideo nullum suppositum productum posset esse producens. Ad minorem dicerent per praedicta quomodo Filius prius habet voluntatem quam producatur Spiritus sanctus, et quomodo non. Ad probationem dicerent, quod generatio non est prior spiratione. Ad probationem patet, quod non est ibi talis ordo potentiarum, nec actus primi habent talem ordinem, sicut isti imaginantur. Ad confirmationem, quod in Deo intellectus et voluntas non sunt potentiae operativae (sicut isti imaginantur) ac si haberent aliquas operationes quocumque modo distinctas inter se et ab intellectu et voluntate. Verumtamen in creaturis possunt concedi potentiae operativae, quia intellectio et volitio sunt duae operationes productae, et sunt aliquo modo productivae non tantum illarum operationum, sed etiam aliquorum aliorum ; sed non est consimilis ordo inter producta illa et istas operationes, quia istae operationes distinguuntur realiter, et una est effective ab alia ; sed productum aliquod sub istis est unum et idem quod producitur ab intellectu et voluntate, sive mediate, sive immediate, non curo ad praesens.
Ad exemplum posset dici, quod multipliciter peccat. Primo, quia non potest esse talis ordo, quod siccitas non potest desiccare nisi prius calor calefaciat, et hoc quando sunt in eodem ; quando enim in eodem sunt duo pura . activa sufficientia respectu duorum effectuum, ita quod neutrum illorum activorum est causa efficiens partialis alterius, impossibile est quod sit talis ordo, quod actio unius principii praesupponat actum alterius, quia illud activum ad hoc ut agat, non praesupponit actionem alterius, quod potest agere in passum suum sibi approximatum et sufficienter dispositum, etiam alio circumscripte ; sed circumscripto alio principio activo ex hoc ipso quod illud activum est sufficienter approximatum passo sufficienter disposito, sequitur actio secundum istos ; igitur illud activum non praesupponit actionem alterius. Et ideo si in igne calor et siccitas sunt duae causae activae calefactionis et desiccationis, et nec calor est causa partialis activa desiccationis, nec siccitas causa partialis activa calefactionis, impossibile est quod siccitas, ad hoc quod agat, praesupponat actionem caloris, nec e converso.
Si dicatur quod actio voluntatis praesupponit actionem intellectus ; ergo a simili non est inconveniens siccitatem ad hoc quod agat, praesupponere actionem caloris.
Dico quod actio voluntatis non praesupponeret actionem intellectus, nisi operatio intellectus esset causa saltem partialis operationis voluntatis, non sic autem effectus caloris est causa effectus siccitatis, et ideo non potest esse talis praesupposito. Haec Occham.
Nunc ostendendum est dicta Occham non solvere rationem Doctoris. Et primo cum dicit, quod intellectus et voluntas in Deo non sunt principia distincta ex natura rei. Patet hoc esse falsum, quia tunc ita Spiritus sanctus produceretur per modum naturae sicut et Filius. Tum quia tunc generatio et spiratio non distinguerentur formaliter. Tum quia non esset major ratio, quod Spiritus sanctus prius producatur quam Filius. Et multa alia sequerentur inconvenientia. Sed de hujusmodi distinctione vide supra distinct. 8. quaest. 3. quae dixi respondendo ad objectiones Occham, Gregorii, Alphonsi, Joannis Anglici et multorum aliorum. Ibi enim expresse patet qualiter voluntas et intellectus in divinis necessario distinguuntur praeter omne opus intellectus.
Ad aliud cum dicit, quod inter intellectum et voluntatem non est ordo, dico quod est ibi ordo naturalis praesuppositionis, quia voluntas necessario praesupponit intellectum. Et cum infert, quod ubi est talis ordo, unum potest esse sine alio, et non e converso; dico primo, quod ordo praesuppositionis naturalis non est quod unum possit esse sine alio, patet, quia paternitas in divinis praesupponit essentiam divinam, et tamen est impossibile essentiam esse sine paternitate. Et similiter inter essentiam et sapientiam est talis ordo, ut supra patuit dist. 8. quaest. 3. et tamen essentia non potest esse sine attributis. Attributa enim praesupponunt essentiam, ut supra patuit per auctoritates Augustini et Damasceni, et Anselmi, ut exposui supra dist. 8. quaest. 3.
Dico ergo, quod non semper ordo naturalis praesuppositionis est, quod prius possit esse sine posteriori, et non e converso. Sufficit enim quod prius possit intelligi posteriori non intellecto, et tunc in tali abstractione non fit mendacium. Potest enim intelligi essentia non intellecta paternitate, utsupra patuit dist. 2. part. 2. quaest. 3. non tamen potest intelligi essentia sine paternitate, quia tunc in tali abstractione committeretur mendacium. Dico secundo quod aliquid posse esse sine alio potest intelligi pro nunc dupliciter. Primo, quod ex sua ratione formali non repugnet esse sine alio. Secundo, quod concomitanter repugnet sibi. Exemplum primi, non repugnat homini ex sua ratione formali et quidditativa posse esse sine risibilitate, cum homo nullo modo dependeat nec praesupponat risibilitatem. Exemplum secundi, homini, ut idem realiter risibilitati, repugnat esse sine risibilitate. Sic in proposito, non repugnat formaliter intellectui esse sine voluntate, quia tamen intellectus divinus propter suam infinitatem ideutificat sibi realiter voluntatem, ideo repugnat esse sine voluntate.
Ex his patet, quod ex quo est talis ordo inter intellectum et voluntatem, et quia intellectus sicut prius est operativus quam voluntas sit operativa, sic prius est productivus quam voluntas sit productiva, sequitur quod generatio Filii sit prior spiratione Spiritus sancti, et per consequens, quia Pater in generatione Filii communicat sibi eamdem voluntatem non habentem productum adaequatum, Filius spirat Spiritum sanctum, sicut et Pater habens idem principium spirativum.
Ad illud de intellectu creato et voluntate creata, patet quomodo inter tales potentias est ordo praesuppositionis naturalis, stante aliqua distinctione praeter omne opus intellectus. De qua vide Doctorem in. 2. dist. 16. Et cum probat, quod non est talis ordo ex hoc solo quod intellectus prius intelligit quam voluntas velit, dico primo, quod ordo inter aliqua multipliciter potest probari. Primo a priori, ratione entitatis eorum, sicut probamus constitutivum essentialiter esse prius constituto. Secundo probatur a posteriori, puta per effectum. Tertio a signo, et etiam aliis modis potest probari. Ad propositum, entitatem intellectus esse aliquo modo priorem entitate voluntatis potest probari. Primo modo, quia si quis intuitive videret animam intellectivam, a qua istae potentiae suo modo pullulant, intuitive videret intellectum prius pullulare ab anima quam voluntatem, sed hoc non cognoscitur pro statu isto. Secundo modo probatur ista prioritas, quia est impossibile voluntatem habere aliquem effectum, nisi intellectus prius haberet suum effectum, ut patet experimentaliter et per auctoritates tam Sanctorum quam Philosophorum, necesse est enim intellectum prius intelligere quam voluntas velit. Et ideo arguimus, quod quando una causa non potest agere, nisi praesupponat actionem alterius causae, et non e converso, quod illa causa, cujus actio praesupponitur, necessario est prior. Sic est in proposito. A signo etiam patet. Et quando dicit, quod nunquam formaliter et necessario ex ordine effectuum contingit arguere consimilem ordinem in causis, dico, quod loquendo absolute de effectu et causa, quod non sequitur semper similis ordo in causis, qualis est in effectibus, loquendo tamen de tali effectu et tali causa, aliquando sequitur, sicut est in proposito. Est enim talis ordo istorum effectuum, quod unus necessario praesupponit alium, et non ejusdem causae, sed alterius causae; concedo enim absolute, quod non semper est similis ordo in causis et effectibus. Nec Doctor hoc intendit probare, sed duntaxat loquendo de aliquibus effectibus et causis, ut in proposito. Nec oportet multum immorari, quia communiter conceditur tam a Doctoribus Sanctis quam a Philosophis, quod inter intellectum et voluntatem in creaturis est ordo praesuppositionis, quia voluntas necessario praesupponit intellectum.
Ad aliud, quod dicit contra Doctorem, scilicet quod falsum accipit, vel quod accipit, non est ad propositum, scilicet quod Filio prius communicatur fecunditas voluntatis quam Spiritus sanctus producatur. Dico primo, quod Doctor non accipit falsum. Et cum dicit, quod ibi nulla est prioritas, dico quod oppositum non probat, ut supra patuit dist. 6. respondendo ad rationes Occham et Gregorii de prioritate in divinis ; est enim intellectus sicut in operando prior voluntate, sic in ratione principii productivi. Nec dico quod sit prior prioritate communitatis ipso producto, quia hoc clarum est, quia intellectus est perfectio communis tribus, non sic productum. Ista enim prioritas non est modo ad propositum, sed est prior prioritate originis, accipiendo prius origine, quia saltem secundum rationem prius intelligitur quasi ab essentia originari ; si tamen non ponatur esse de formali ratione Deitatis, saltem est ibi prioritas praesuppositionis et quoad entitatem, et quoad operationem et productionem. Si enim intellectus et voluntas vere distinguerentur realiter ab anima, et essent vere producta ab ipsa, intellectus realiter esset prior voluntate, modo cum talis sit ordo inter aliqua ubi ratione distinguuntur, qualis esset inter illa, si realiter distinguerentur, ut patet a Doctore in pluribus locis, sequitur quod in divinis intellectus est prior voluntate. Ex his patet quod Doctor non accipit falsum.
Posito etiam quod intellectus non sit prior voluntate in entitate, nec secundum rem, nec secundum rationem, adhuc Doctor non accipit falsum, quia saltem intellectus est prius productivus quam voluntas sit productiva; ergo in illo priori quo Pater per intellectum producit Filium, communicat Filio omnem perfectionem, quam ipse Pater habet, et per consequens communicat sibi eamdem voluntatem. Et quia in illo priori voluntas non habet terminum productum et communicat sic Filio, sequitur quod sicut in Patre est principium productivum Spiritus sancti, sic et in Filio, quia in quocumque supposito est principium formale productivum non praehabens productum, illud suppositum potest mediante tali principio vere producere. Sic est in proposito. Et cum probat, quod in Deo non est aliquod signum, nisi illud signum sit Pater vel essentia, ad hoc argumentum, supra responsum est dist. 6. Hoc enim argumentum fit ibi ab isto Doctore et a Gregorio, et Joanne Angliae, et ibi solutum est.
Ad responsionem, quam dat ad argumentum Scoti, qui probat Filium producere Spiritum sanctum. Cum dicit quod major est falsa, si idem principium productivum cum diversis productionibus realiter distinctis concurrat ad constituendum supposita realiter distincta, etc. respondeo, quod in ista responsione sunt nonnulla falsa. Primum, quod essentia divina sola sit principium productivum diversis productionibus, et hoc patet supra improbatum. Secundum, posito quod ipsa sola sit principium productivum diversis productionibus realiter distinctis, adhuc major argumenti Doctoris erit vera, posito quod essentia divina sit prius productiva per generationem quam per spirationem, et posito quod essentia divina, licet sit principium productivum, non tamen producit, quia tunc realiter distingueretur a producto, ut supra patuit dist. b. quaest, 1. sed persona habens ipsam, ut principium productivum producit.
Si dicatur, quod essentia divina non sit prius productiva Filii quam Spiritus sancti.
Contra, quia tunc non esset major ratio, quod Spiritus sanctus aeque producatur quam Filius, et sic Filius nullo modo produceret Spiritum sanctum, quod est haereticum; et multa alia inconvenientia sequerentur, quae non oportet adducere in praesenti. De hoc vide supra dist. 8. q. 3. et dist. 6. Istis ergo suppositis, tanquam simpliciter veris et necessariis, patet veritas majoris propositionis Scoti, quia essentia divina esset principium productivum Filii in aliquo priori, in quo non esset principium productivum Spiritus sancti, et per consequens in illo priori, quo essentia divina communicaretur Filio per generationem, esset ipsi Filio principium formale productivum respectu Spiritus sancti ; patet, quia in illo priori quo Filio communicatur, non intelligitur habere productum ; ergo Filius mediante essentia divina, ut principio productivo, spiraret Spiritum sanctum. Sicut etiam ponitur de Patre, quia enim Pater in aliquo priori habet essentiam divinam, in quo non intelligitur praehabere Filium productum, ideo Pater mediante ipsa, ut principio formali generativo, generat Filium. Sic in proposito est de Filio. Exemplum de calore respectu calefactionum realiter distinctarum, si recte intelligatur, erit magis ad propositum quam ad oppositum, quia si prius haberet unam calefactionem quam aliam, et per illam communicaretur alicui supposito, ut principio productivo, illud suppositum illo calore produceret. Sequentia non oportet aliter improbare, quia non sunt directe contra Doctorem. Quod tamen dicit de relationibus, certum est quod sicut uni relationi correspondet relatio correlativa, ita pluribus relationibus correspondent plures correlativae. De hoc in 2. dist. 1. et in 3. dist. 8. non tamen requiritur tanta distinctio in una quanta in alia, quia in eodem supposito possunt esse plures paternitates, et tamen plures filiationes correspondentes non possunt esse in uno, et eodem simpliciter supposito, quia idem non potest pluribus productionibus totalibus dependere. Sed hoc non est multum ad propositum.
Ad aliud, quod dicit quod intellectus et voluntas in divinis non sunt potentiae operativae, dico quod si intelligit potentiam operativam illam, quae habet operationem vere productam, quod non sunt potentiae operativae ; sunt tamen potentiae quasi operativae, quia saltem secundum rationem tales operationes producuntur, per illam propositionem saepius allegatam, scilicet quod qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, etc.
Ad instantiam contra exemplum Doctoris patet quod nihil concludit, quia Doctor non arguit assertive de calore et siccitate, sed arguit ex praesupposito illo de calore et siccitate, etc. Et exempla ponimus, ex primo Priorum.
(c) Probant alii istum ordinem. Nam ibi Henricus probat Spiritum sanctum de necessitate procedere a Filio, ex hoc quod sicut intelligere praecedit velle, ita et dicere sive generare praecedit spirare ; ergo cum Filius habeat esse per dici vel generari, quo erit prior ipso spirare active, et in illo priori quo habet esse, communicatur sibi omnis perfectio et voluntas ; ergo idem principium productivum Spiritus sancti, quod est in Patre,
erit in Filio prius origine quam sit spiratio Spiritus sancti ; ergo si Filius habet simpliciter idem principium spirandi, ergo de necessitate spirat.
Sed Doctor improbat hoc, non quod hoc non sit verum, quod dixit Henricus, sed ex hoc quod non videtur similis necessitas spirare ad dicere, sicut velle ad intelligere, quia velle de necessitate praesupponit intelligere, quia nunquam voluntas posset habere essentiam divinam sibi praesentem, et ut actu volendam, nisi prius esset intellecta. Et quando voluntas in Patre habet essentiam divinam sibi perfecte praesentem actu cognitam, potest esse principium productivum Spiritus sancti, patet, quia ad hoc quod voluntas producat amorem infinitum, de necessitate habet objectum praesens, cujus est talis amor, et cum non posset esse praesens nisi actu cognitum, ideo velle praesupponit de necessitate intellectionem, et similiter spirare. Cum ergo essentia divina non sit praesens per dicere, quia nunc per notitiam genitam, sive per verbum dictum non habetur essentia divina praesens in ratione objecti vobilis, quia tunc Pater haberet ipsam praesentem per notitiam genitam, et sic prius intelligeret ipsam notitia genita, quod est contra Augustinum ; ergo non est tanta necessitas spirare ad dicere, quanta est spirare et velle ad intelligere. Et hoc est, quod dicit Doctor infra ibi: Concedo, quod instantia, etc.
Argumenta principalia cum suis responsionibus supra satis clara in littera, nec indigent alia expositione.