Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum si Spiritus sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio ?
Alensis 1. part. quaest. 70. m. 3. art. 3. D. Thom. 1. part. quaest. 38. art. 2. Richard. hic quaest. 2. D. Bonavent. quaest. 2. Durandus. quaest. 2. Henric. quodlib. 5. quaest. 9. Goffred. quodl 7. g. 4. Capriol. hic quaest 2. Gabr. q. 2. Greg. quaest. 1. art. 1. Vasquez 1. part. dist. 147. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 10. cap. 2. vide Scotum in Theorem. sig. non potest probari distingui, et 4. Physic. quaest. 12. movet similem quaest, ex suppositione si daretur v acuum. Mayron hic. Baccon. dist. 13. quasi. 1.
Quod non, quia secundum Boetium de Trinit. Essentia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem ; ergo nulla persona distinguitur ab alia, nisi quae refertur relative ad illam: sed si Spiritus sanctus non procederet a Filio, non posset stare distinctio realis ad ipsum, quia non referretur ad ipsum, igitur, etc.
Praeterea Augustinus 2. de Civit. cap. 10. Sed ideo simplex dicitur (supple Deus) quoniam quod habet, hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur, sicut Pater habet Filium et non est Filius. Spiritus sanctus igitur, si non procederet a Filio, esset Filius, quia tunc non relative diceretur ad eum.
Contra 5. de Trinit. cap. 14. apparet quod Spiritus sanctus non est Filius, etsi exeat a Patre, quia exit non quomodo natus, sed quomodo dalus.