In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Objicit tripliciter contra dicta n. 17. scilicet in Deo non esse proprie actionem ad intra vel extra, et solvit perspicue objecta.
Contra (m) ea quae dicta sunt de actione Dei ad intra, et actione totali ad extra, arguo primo sic : cujus est potentia, ejus est actus, de Somno et Vigilia in principio; sed in Deo est vere potentia activa ; ergo ei vere convenit agere.
Item, dum creatura est, semper refertur ad Deum, sed non semper refertur ad Deum per creationem passionem, quia creatio passio non est nisi in instanti primo, quando creatur, sicut nec creatio actio Dei est nisi tunc: ergo aliqua relatione alia, quam ista creatione refertur: ergo licet illa alia, qua necessario semper refertur, non sit de genere passionis, tamen illa creatio passio potest esse de genere Passionis, quia contingenter abest a creatura post primum instans. Item, creatio videtur esse productio realis; sed Dei ad creaturam non est relatio realis ; ergo creatio non est relatio.
Ad primum dico, quod sicut hoc nomen actio aequivocatur, ut supra dictum est, ita hoc nomen potentia activa ; non solum enim dicitur de potentia transmutativa, sed etiam de potentia productiva ; et quidem Deus habet potentiam activam utroque modo, et sic potest convenire sibi actio utroque modo, sed sic una actio non erit alia.
Ad secundum, videtur posse duci ad oppositum, quia si creatio passio non semper manet, tamen semper manet illa habitudo, quam creatura habet ad Deum, ut ad causam efficientem dum creatura manet: ergo illa habitudo non est creatio passio de genere Passionis. Respondeo ergo, quod creaturae ad Deum, ut ad causam efficientem, non est nisi una relatio, et coaeva fundamento, imo eadem fundamento, ut patet secundo libro distinct. 1. et illa potest dici creatio passiva, vel si hoc nomen creatio, importat novitatem, sive ordinem ad non esse praecedens, tunc oportet uti alio nomine non importante novitatem, quia illa novitas non est coaeva, nec relationi ad Deum, nec fundamento; et de hoc est dictum secundo libro, ubi supra. Ad tertium responsum est I. lib. dist. 30. quomodo Deus realiter est Dominus, et tamen non relatione reali dominii.