In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Virtutes morales ad esse suum perfectum non requirere Theologicas, nec econtra ; requirunt tamen morales Theologicas, ut elicere possint actus meritorios. Vide Rada 3. tom. Controvcrs. 13. art. 4.
Quantum ad illum articulum (s) dico, sicut prius dictum est, virtutes morales non requirere Theologicas ad hoc, ut ipsae morales sint perfectae in specie sua, licet non sint perfectae perfectione ulteriori, quam possint habere ; ita etiam e converso Theologicae, sive in via, sive in patria non requirunt necessario morales.