Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Proinde mihi videtur non hic Vetus Testamentum intelligendum, quod Novo esse tollendum dicitur per prophetam, «Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Jacob Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod constitui patribus eorum, cum eduxissem eos de terra Aegypti» (Jerem. XXXI, 31, 32) : sed testamentum fidei, quod laudat Apostolus, cum Abraham nobis proponit imitandum, et de Legis operibus gloriantes inde convincit, quod Abraham etiam ante circumcisionem credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Galat. III, 5, 6) : Denique cum dixisset, Memor fuit in saeculum testamenti sui; quod in aeternum intelligere debemus, testamenti scilicet justificationis et haereditatis aeternae, quam fidei promisit Deus: Verbi, inquit, quod mandavit in mille generationes. Quid est, mandavit? Quod enim ait, Tibi dabo terram Chanaan, non mandatum est, sed promissum: mandatum est autem 1394 quod facere debemus, promissum quod accipere. Mandatum ergo fides est, ut justus ex fide vivat (Rom. I, 17) ; et huic fidei haereditas aeterna promittitur. Mille ergo generationes, propter numeri perfectionem, pro omnibus intelligendae sunt; id est, quamdiu generatio generationi sequendo succedit, tamdiu mandatum est vivendum ex fide. Quod observat populus Dei, filii promissionis nascendo venientes, et moriendo abeuntes, donec omnis generatio finiatur; quod millenario numero significatum est, quia denarii numeri solidum quadratum decem decies, et hoc decies, ad mille pervenit. Quod disposuit, inquit, ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Jacob, id est ipsi Jacob, in praeceptum. Ipsi sunt tres patriarchae quorum specialiter se dicit Deum, quos et Dominus nominat in Testamento Novo, ubi dicit: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11) . Ista est haereditas aeterna. Nam et hic, ubi ait, Statuit illud Jacob in praeceptum; manifestat praeceptum esse fidei: non enim promissum appellaret praeceptum. Si enim opus est in praecepto, merces in promisso: Hoc est opus Dei, Dominus ait, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29) . Hoc ergo verbum quod mandavit, memor in aeternum testamenti sui, hoc est, verbum fidei quod praedicamus (Rom. X, 8) , statuit illud ipsi Jacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, id est, quod ex ipso verbo et praecepto impleto daturus esset aliquid aeternum. Dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Quomodo ergo est hoc aeternum, nisi aliquid aeternum significet? Ipsa enim dicta est terra promissionis, terra fluens lac et mel (Exod. III, 8, 17) . Quod totum significat gratiam, in qua gustatur quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 8) ; ad quam non omnes homines pertinent: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2) . Ideo addidit, Funiculum haereditatis vestrae. Unde in alio psalmo, semel Abrahae, quod est Christus, intelligitur loqui, ubi dicit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6) . Cur autem dicta sit terra Chanaan, interpretatio hujus nominis aperit; Chanaan quippe interpretatur Humilis. Quod si ad illam referatur sententiam sancti Noe, qua eumdem Chanaan dixit futurum servum fratrum suorum (Gen. IX, 25) , hinc est etiam servilis timor. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum (Joan. VIII, 35) . Ideo excluso Chananaeo, datur terra promissionis semini Abrahae. Consummata enim charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) , ut filius maneat in domo in aeternum. Unde dictum est, Et ipsi Israel in testamentum aeternum.