CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Utrum Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio. Item quaeritur, cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio; quod nititur haereticus ostendere ita dicens: Si processit Spiritus sanctus a Patre, processit utique aut nato jam Filio, ante non nato Filio. Si vero jam nato Filio processit, ante natus est Filius quam processerit Spiritus sanctus; praecessit igitur nativitas Filii processionem Spiritus sancti. Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit, quam Filius genitus fuerit.
Responsio Augustini ad id quod primo quaerebatur, scilicet, an prius a Patre quam a Filio processerit.
His et hujusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis respondet Augustinus, 15. lib. de Trinit. dicens: "In illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae posset ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius,et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus. Numquid ergo possumus quaerere, utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus, quando natus est Filius, an nondum processerat, et illo nato, de utroque processit? Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Ideo qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque. " Ecce his verbis absoluta est quaestio illa, qua quaerebatur, utrum prius processerit Spiritus sanctus a Patre quam a Filio.
Hic agitur de eo quod secundo quaerebatur, scilicet, an plenius vel magis processerit a Patre quam a Filio.
Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur, scilicet, an plenius vel magis procedat Spiritus sanctus a Patre quam a Filio. Ad quod dicimus, quia sicut non ante procedit a Patre quam a Filio, ita non plenius vel magis procedit a Patre quam a Filio. Augustinus tamen 15. de Trinit. dicit, quod Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre. "Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater. " Ecce audistis, quia Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre. Sed ne te hoc turbaret, ipse continuo ex quo sensu hoc dixerit aperit, dicens: " Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur, sed hoc quoque illi Pater dedit, non jam existenti et nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet, et Spiritus sanctus Spiritus esset amborum. " Ecce exposuit ipsemet quomodo Spiritus principaliter procedat a Patre, non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio, sed quia, cum procedat a Filio, hoc ipsum habet Filius a Patre.
Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus proprie procedere a Patre.
Ex eodem sensu dicitur etiam procedere proprie de Patre. Unde Hieronymus in expositione Catholicae Fidei Nicaenique Symboli ait: "Credimus in Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie." Item: "Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse. Et item: De Patre Filius, et Spiritus sanctus proprie et vere de Patre procedit." Ecce aperte dicit, Spiritum sanctum proprie esse de Patre et proprie procedere a Patre. Quod non ita est intelligendum, tanquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio, sed quia hoc habet Pater a se, non ab alio, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus ;
Filius autem non a se, sed a Patre hoc habet, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus,
Ex eodem sensu dicitur Spiritus sanctus esse et mitti a Patre per Filium.
Forte etiam juxta hanc intelligentiam dicitur Spiritus sanctus mitti per Filium, et a Patre esse per Filium. Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu sancto et Filio loquens in 12. lib. de Trin. ait : In sancto Spiritu tuo ex te profecto et per eum misso . " Item : " Ante tempora Unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus sanctus tuus est ; quod etsi sensu non percipiam, tamen teneo conscientia. In spiritualibus enim rebus tuis hebes sum." Item in eodem : " Conserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut quod in regenerationis meae Symbolo professus sum, semper obtineam : Patrem scilicet et Filium tuum una tecum adorem ; sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear. " Ecce aperte dicit, Spiritum sanctum a Patre per Filium et mitti et esse ; quod non est intelligendum quasi a Patre per Filium minorem mittatur vel sit, sed quia ex Patre et Filio est et mittitur ab utroque. Sed hoc ipsum habet Filius a Patre, ut ab ipso et sit et mittatur Spiritus sanctus. Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione, ut ostenderet in Patre esse auctoritatem. Inde est etiam quod Veritas ostendens, Patrem esse auctorem processionis, qua procedit Spiritus sanctus a Filio, dixit in Evangelio : De Patre procedit, cum de Patre et Filio procedat Spiritus sanctus. Unde Augustinus 15. lib. de Trinit. " Si de Patre et Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit: De Patre procedit ? Cur putas, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, de quo et ipse est, sicut ait : , Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me ? Si ergo hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est Spiritus sanctus de ipso procedere, ubi sic ait : De Patre procedit, ut non dice ret : De me non procedit. A quo autem habet Filius, ut sit Deus, (est enim Deus de Deo) ab illo utique habet, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus. Et ideo Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre." " Quapropter, qui potest intelligere in eo, quod ait Filius : Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso ; non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita, quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris, qui dedit; intelligat etiam, sicut habet Pater in semetipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut etiam de isto procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore. Ita ergo dictum est, Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius, de Patre habet utique, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora c ogitentur, quae habeant prius et posterius, quia ibi omnino nulla sunt."
(Finis textus Magistri.)