Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) In ista quaestione planum est, etc. Ratio autem hujus veritatis est ista, quia Pater prius origine, etc. Hic debet accipi prius origine, id est, prius natura, quia certum est quod Pater prius natura intelligitur principiare Filium quam principiare Spiritum sanctum, quia sicut intellectus intelligitur prior natura voluntate, ita et prius natura est operativus quam voluntas, et similiter est prius productivus quam voluntas. Si enim acciperet prius origine proprie, id est, prius origine ut habet a se, et posterius origine ut habet ab alio, tunc sequeretur quod Pater a se haberet actum fecunditatis intellectus, et ab alio actum fecunditatis voluntatis, quod est inconveniens ; accipit ergo hic prius origine pro priori naturae. Potest tamen dici prius origine, non referendo habere esse a se vel ab alio, sed referendo ad originationem, quia originatio intellectus est prior originatione voluntatis, tamen in re illa originatio est prius natura, et tamen dicimus quod una originatio est prior alia, etc.