In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(o) De tertio articulo, etc. Hic proponit rationes ad conclusionem affirmativam, quae sunt D. Thomae, non videtur conclusio ipsius esse, nisi reducatur ad sententiam, qua dicit Sacramenta causare effectum suum instrumentaliter Physice; sed de hoc egimus in prima distinctione. Hic autem ex proposito videtur Doctor impugnare fundamentum illud, quo asseritur accidens producere subslanliam , ac proinde hic dicta revocanda sunt ad complementum quaestionis tertiae praecedentis, ubi disseritur haec difficultas ex rationibus communibus; hic autem ex principiis particularibus adversando et impugnando speciale fundamentum D. Thomae. Argumentum secundum infra tractabitur in materia de Beatitudine circa distinctionem potentiarum. Interim videatur littera ; et quidquid sit de veritate antecedentis, negatur consequentia, quia, ut dictum est in sig. antecedenti, agens creatum exigit subjectum proportionatum, sive agat instrumentaliter Physice, sive principaliter. In proposito quantum ad conversionem neque terminus a quo, neque ad quem subesse potest creaturae, ut cadunt sub conversionem.