Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
11. (( vers. 16.)) Deinde jam narrare incipit quomodo factum sit ut transirent de gente in gentem, et de regno in populum alterum. «Et vocavit,» inquit, «famem super terram; omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph.» Per hoc factum est ut transirent de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed non sunt negligenter praetereundae Scripturarum sanctarum locutiones. Vocavit, inquit, famem super terram: quasi fames aliqua persona sit, vel aliquod animatum corpus, vel aliquis spiritus qui obedire posset vocanti; cum sit fames ex inedia contracta pernicies, atque ita sit in eis qui eam patiuntur, ut aliquis morbus. Sicut enim morbus ut esse desinat, fit plerumque per medicamentum; sic et fames sanatur quodammodo per alimentum. Quid est ergo, Vocavit famem? An forte ista mala quae patiuntur homines, habent quosdam praepositos suos angelos malos (nam et in alio psalmo dicit immissione per angelos malos Deum homines afflixisse ((Psal. LXXVII, 49)) , non utique errante judicio), et hoc est forte, Vocavit famem, id est angelum propositum famis, et ejus rei nomine cujus est praepositus, appellatum? Ex qua opinione Romani veteres quosdam deos tales consecrarunt, sicut deam Febrem, deumque Pallorem. An quod est credibilius, Vocavit famem, intelligendum est, Dixit ut fames esset; ut hoc sit vocare, quod appellare; hoc appellare quod dicere; hoc dicere, quod jubere? Nam ille vocavit famem, qui vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt . Nec ibi Apostolus dixit, Qui vocat ea quae non sunt, ut sint; sed, tanquam sint (Rom. IV, 17) . Apud Deum quippe jam factum est quod ejus dispositione futurum est; quia de illo alibi dicitur, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX) . Et hic quando fames facta est, tunc dicta est vocata, id est, ut adesset quae jam fuerat in ejus occulta gubernatione disposita. Denique quomodo vocaverit famem, statim exposuit, dicens, Omne firmamentum panis contrivit. Et haec suit, dicens, Omne firmamentum panis contrivit. Et haec inusitata locutio est: contrivit enim dixit, pro eo quod est, consumpsit.