CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hic dicitur sic, quod supposita, etc. Positio Henrici consistit in aliquibus dictis. Primum quod supposita producenda, puta Pater et Filius,sunt vere distincta ,ettamen non dicuntur spirare inquantum plura, quia habent unam vim spirativam. Secundum ibi: Sed ulterius. Vult quod vis spirativa non dicatur proximum principium fecundum, quo Pater et Filius spirant inquantum est omnino una, sed sub ratione concordis, id est,quod ipsa voluntas absolute sumpta vel amor absolute sumptus non est principium proximum productivum Spiritus sancti, sed inquantum voluntas est concors, id est, quod inquantum est sub amore concordi, quia amor concors, licet in se sit unus, potest tamen diversificari secundum diversos respectus, ut puta ; nam quando est id, quo Pater amat Filium, tunc includit unum respectum Pater amantis ad Filium amatum ; et ut est id,quo Filius amat Patrem, includit alium respectum, scilicet Filii amantis ad Patrem amatum. Et hoc modo voluntas sub tali amore, vel amor iste sub illis respectibus dicitur ab Henrico fundamentum proximum productivum Spiritus sancti, et talis amor ut sic, mutuus vel voluntas sub tali amore dicitur perfectum principium,quia ut sic, est amor perfectissimus, ut dicit ibidem Richardus.
Dicit Henricus quod Patris et Filii distinctio dupliciter est consideranda. Primo modo, ut dicuntur elicientes actum spirationis, et sic non sunt dicendi spirare ut plures, quia licet sint plures in se, non tamen propter pluralitatem illam spiravit, quia, ut sic habent unam vim spirativam, sed possunt dici ut plures spirare solum ex distinctione eorum connotata, quae distinctio prius dicta est, quia ex quo amor ille; ut est Patris ad Filium, et e contra, dicitur principium formale productivum vel voluntas sub tali amore ; et quia includit hos respectus Patris amantis ad Filium amatum, et e contra, ideo Pater et Filius possunt dici spirare ut plures, pluralitate non primo modo sumpta, ut dicuntur plures elicientes actum, sed pluralitate connotata (ut dixi), et sic patet tota illa opinio.