CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Refutat Henricum primo, quia sequeretur duos esse Spirit is sanctos, quia Henricus dat Patrem et Filium ut mutuo se amantes spirare, et suppositum habens principium quo perfectum amoris, potest eo immediate spirare. Hujusmodi principium est voluntas infinita habens essentiam in ratione objecti praesentem, ergo ante voluntatem volentem, Pater et Filius producunt Spiritum sanctum, et sic erant duo spirati. Secundo, voluntas, aeque perfecta est in uno ac in duobus, et unum suppositum quoad rationem agentis est aeque perfectum ac duo ; ergo frustra ponitur illa mutuitas amoris inter duo. Tertio, duplex relatio rationis illius mutui amoris, esset ultimata ratio principii spirativi, quod est absurdum. Quarto, sequeretur quod uterque esset principium diminutum et velut partiale, et ambo facerent unum perfectum principium. Quinto, contra rationem Henrioi instat quadrupliciter.
Contra istam opinionem (a) arguitur sic : Si Pater et Filius producant Spiritum sanctum voluntate inquantum concorditer amantes se ea: igitur est alius Spiritus sanctus prius productus. Consequens est inconveniens. Probatio consequentiae : Primo, quia in quocumque signo naturae vel originis est principium productivum perfectum in se, et in supposito conveniente actioni illo signo potest esse tali supposito ratio producendi; sed voluntas infinita ut voluntas infinita, intellecta ante omne velle, habens infinitum objectum sibi praesens, est sufficiens principium productivum spirati amoris infiniti, et Pater et Filius sunt personae convenientes actioni vel productioni: ergo voluntas ut in Patre et Filio, non intellecta, ut qua formaliter volunt, sed ut voluntas infinita habens essentiam divinam praesentem sibi per actum intelligentiae, est Patri et Filio principium productivum Spiritus sancti, et ita si Spiritus sanctus producatur per voluntatem inquantum volens, sive inquantum ea Pater et Filius diligunt se actu, sequeretur quod ante Spiritum sanctum productum voluntate volente, erit Spiritus sanctus productus voluntate, ut est actus primus, quod est inconveniens.
Ista ratio de voluntate, quod sit principium spirandi, ut voluntas est, non autem ut est actu volens, confirmatur dupliciter. Primo, per formalem rationem voluntatis in principiando, quae est libertas, quae non ita convenit ipsi velle. Secundo, per simile de intellectu.
De primo arguitur sic,: Voluntas, ut in nobis est actus primus, libera est ad habendum actum volendi, non autem ipse actus volendi liber est, sive principium liberum producendi aliquid, quia actus volendi est quaedam qualitas naturalis, et si est principium alicujus, videtur esse principium naturale ejus, non liberum. Sicut si ex tali actu generaretur habitus appetitivus, naturaliter generaretur ita quod non est in potestate actus generatio talis habitus, ut videtur ; ergo magis videtur, quod salvatur Spiritum sanctum produci libere si producatur voluntate, ut est actus primus, quam si producatur voluntate ut est actu volens, ut scilicet intelligitur sub actu secundo.
Ex secundo arguitur sic : Filius non producitur intellectu paterno, ut actu intelligens est, ita quod actualis intellectio sit formalis ratio, qua Pater generat Filium, sicut ostensum est supra diu. 2. ergo a simili, voluntas ut actu volens, non erit principium producendi Spiritum sanctum, sed voluntas ut actus primus
Secundo probo consequentiam principalem (b) sic, accipiendo eamdem majorem sicut prius, sci licet in quocumque signo naturae vel originis, etc addendo hanc minorem , quod divina voluntas habens objectum primum sibi praesens est ratio producendi amorem adaequatum illi perfectius, quam habens objectum secundarium sibi praesens vel saltem non minus perfecte ; ergo cum essentia divina sit primum objectum voluntatis divinae, non Pater ut Pater, nec Filius ut Filius, quia tunc Pater esset formaliter beatus in pluribus objectis distinctis. Voluntas habens essentiam divinam praesentem sibi sive ut amabilem, sive ut amatam (non curo in ista probatione secunda) magis est principium producendi amorem adaequatum illi, quam ut habet Patrem ut Pater, vel Filium ut Filius pro objecto, vel saltem non minus, et ita cum voluntas prius habeat essentiam pro objecto quam Patrem, ut Pater est, prius spirabitur Spiritus sanctus voluntate, ut est essentiae divinae tanquam primi objecti, quam voluntate, ut est Patris vel Filii tanquam objecti secundi.
Confirmatur ista ratio, quia essentia divina est formaliter infinita , Paternitas ut Paternitas non est formaliter infinita: ergo Spiritus sanctus, qui est amor infinitus, et hoc non tantum ratione voluntatis infinitae, sed etiam ratione objecti infiniti, ut dictum est dist. 10. magis spirabitur voluntate ut est essentiae divinae, quae est objectum infinitum, quam ut est Patris ut Patris, vel Filii ut Filii, ut objecti.
Si dicatur, essentiam (c) non esse primum objectum voluntatis divinae, sed rationem formalem in primo objecto, quod est persona, hoc falsum est: tum, quia unum est primum objectum voluntatis: tum, quia ratio formalis objecti amati prius amatur, et concedit propositum, quia tunc erit ratio formalis spirandi eo,modo quo primum objectum concurrit ad spirare.
Ex istis duabus probationibus concluditur, quod Pater non spirat Spiritum sanctum, inquantum diligit Filium primo, nec Filius inquantum diligit Patrem, sed Pater et Filius inquantum habent essentiam divinam praesentem, ut objectum primum voluntatis suae, et hoc per secundam probationem consequentiae principalis. Similiter spirant inquantum habent essentiam praesentem, et non inquantum amatam actu, sed inquantum amabilem praesentatam actu intelligentiae eorum per primam probationem consequentiae.
Et si objicias contra primam probationem consequentiae, nonne prius Pater et Filius sunt amantes essentiam in se, quam spirant Spiritum sanctum?
Responderi potest, sicut prius dictum est dist. 6. de productione Filii, quomodo Pater aliquo modo prius origine intelligit quam Filius sit generatus, et tamen non sic quod intellectio actualis Patris sit ratio gignendi Filium, sed memoria in Patre, ita potest dici de dilectione, qua Pater et Filius diligunt se conformiter et formaliter, et de actu spirandi.
Secundo sic, principium (d) aeque perfectum in uno supposito sicut in duobus, aeque est principium agendi in uno sicut in duobus, quia ad actionem non videtur requiri, nisi principium perfectum quo et quod, scilicet suppositum agens perfectum; sed voluntas aeque perfecta est in uno supposito sicut in duobus, et unum suppositum aeque perfectum est perfectione requisita ad suppositum agens sicut duo; ergo voluntas aeque potest esse principium producendi in uno sicut in duobus, ita quod illa inutilitas non sit aliqua ratio producendi ex parte principii productivi. Prima pars minoris probatur, quia principium quo non accipit perfectionem sibi competentem a supposito, sed dat supposito, quia eo suppositum est perfectum ut possit agere: ergo non est tale principium perfectius in pluribus quam in uno, quando est idem principium in pluribus, et in uno.
Et si dicas (e), quod illud principium non est in uno ut principium productivum, sed tantum sic est in duobus, et tamen derelinquitur in Patre genito Filio ; hoc videtur absurdum, quia omnem realitatem tam absolutam quam relativam quam Pater habere potest, a se habet in primo signo originis: nullam ergo habet a Filio genito, quam non intelligatur habere prius origine quam Filius generetur, quare et illam fecunditatem, sive illa fecunditas ponatur relatio sive aliquod absolutum.
Item, si in Patre est perfecta voluntas prius origine quam in Filio, non tamen est principium spirandi perfectum per te; quaero quid intelligitur addi, ut sit principium spirandi perfectum. Non aliud suppositum, quia illud nihil addit principio quo, sed tantum illo habet quod possit agere. Si dilectio mutua per te hujus in illum, et e converso; ergo relatio duplex rationis erit ultimata actualitas principii spirandi, hoc est impossibile propter duo. Primo, quia nulla relatio rationis praeexigitur productioni divinae, ut probabitur dist. 13. contra opinionem ponentem intellectum et voluntatem in Deo distingui tantum ratione. Secundo, quia tunc essent duo principia formalia proxima spirandi, et ita duo supposita non spirarent praecise inquantum unum, quod est contra Augustinum 5. de Trinit. cap. 14. sicut allegatum est in opponendo.
Item, si haberent duas voluntates, possent concordes esse in tali mutuitate; ergo inquantum concordes spirare, non est ut unum principium spirare, quia nec ut unum suppositum, nec ut unum quo inquantum concordes.
Item (f), aut Pater voluntate et volitione ut in ipso, cum ista relatione ad Filium dilectum, est totale principium spirandi, aut non; si sic, sequitur quod Filius non spiret, quia non habet idem quo, inquantum habet relationem e converso: non enim spirat inquantum diligens, quo diligere circumscripte nihil minus spiraretur Spiritus sanctus, sed circumscripta relatione e converso, nihil minus spiraretur a Patre Spiritus sanctus, ut totali principio, per suum velle, ut tendit in Filium. Si detur in prima divisione, quod non sequitur quod uterque inquantum amans alterum, est diminutum principium, et ambo simul unum principium quasi per aggregationem, ut duo trahentes navim, non autem unum principium per identitatem principii perfecti.
Hoc confirmatur per Augustinum 4. de Trinitate, cap. 20. Pater est principium totius Deitatis, et per ipsum in auctoritate praeallegata, 5.de Trinitate, cap. 14.Patet quod sunt unum principium Spiritus sancti omnino unum et uniformiter, sicut tres personae sunt unum principium creaturae; non autem omnino uniformiter spirarent, si Filius statim in suo secundo signo originis haberet fecunditatem spirandi, et Pater non haberet in primo signo suo omnino omnem fecunditatem, sed haberet solum in secundo signo Filio genito.
Et si instetur de potentia creandi, quod illa non sit in Patre ante productionem Filii et Spiritus sancti, patebit responsio partim hic exponendo intentionem Richardi, et amplius in quaestione de ordine productionum intrinsecamm ad extrinsecas.
Praeterea, contra illas rationes, quas innuit Richardus pro se, scilicet quod amor mutuus sit iucundissimus, ex hoc sequitur quod Pater esset formaliter tali amore beatus, quia amor, quo est beatus, est jucundissimus, et tunc Pater non esset formaliter beatus in se, sed in Filio objective, quod est haereticum.
Item secundo, contra illam rationem arguo sic : In nobis amor mutuus est jucundior, quia per talem inutilitatem habetur in dilecto amplior ratio diligibilitatis. Quicumque enim dilectus potens diligere, si rediligat, amabilior est, quia non tantum bonitas quaecumque sit in eo, est ratio diligibilitatis: sed redamatio est aliqua ratio diligibilitatis, et propter hoc ipse habens illam bonitatem, quae est prima ratio diligibilitatis, et similiter redamationem, est amabilior: igitur oppositum erit in divinis, ubi ista ratio majoris amabilitatis nullo modo poterit inveniri nec poni. Non enim Filius est amabilior Patri, quia redamans, quam propter essentiam divinam propter quam primo amatur, nec ista redamatio est alia ratio amabilitatis in Filio.
Praeterea, amor (g) mutuus in nobis non est jucundior nisi sciatur, sicut non amatur bonitas nisi cognita, sic nec amatur redamans inquantum redamans, nisi cognoscatur ejus redamatio. Sed si hoc modo deberet poni in divinis amor mutuus jucundior, et propter hoc tali amore spirare Spiritum sanctum, tunc Pater et Filius non tantum inquantum redamantes, sed inquantum amantes se et scientes se redamari, spirarent Spiritum sanctum, ita quod cognitio redamationis videtur tunc esse formalius et immediatius principium spirandi Spiritum sanctum quam amor, et ita formalius et immediatius erit Spiritus sanctus productus per intellectum quam per voluntatem.
Praeterea (h), contra opinantem, quia tenet quod Spiritus sanctus posset distingui a Filio si non procederet ab eo, propter ejus distinctum modum procedendi a Patre: si autem fecunditas voluntatis ad spirandum Spiritum sanctum, non est nisi ut formaliter voluntas est in duobus, non posset Spiritui sancto competere suus modus procedendi alius a modo procedendi Filii, nisi esset a Filio ; ergo videtur sibi ipsi contradicere.