Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum sanctum ?
Alens. 1. p. quaest. 46. m. 6. D. Thom. 1. p. q. 36. art. 3. et hic quaest. 1. art. 3. D. Bonav. q. 3. Richard. quaest. 3. Dorand. q. 3. Vasq. 1. p. d. 150. c. 2.
Quod non, Angustinus 15. de Trinit. cap. 17. Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre, non igitur principaliter a Filio: ergo non uniformiter omnino.
Item Hieronymus epist. 88. Spiritus sanctus proprie a Patre per Filium ; ergo non procedit proprie a Filio.
Item Hilarius de Trinit. 22. Spiritum Sanctum, qui a te per unigenitum est, promerear ; igitur est a Patre per Filium, ergo non uniformiter ab utroque.
Item Richardus, sexto de Trinitate : Spiritus sanctus procedit a Patre
mediate et immediate, a Filio autem immediate tantum: ergo, etc.
Item, omnis causa prima plus agit quam secunda, ex prima propositione de Causis, et patet ex dicto Philosophi primo Posteriorum et secundo Metaphysicae: Necessariorum principia esse verissima semper oportet, quia sunt aliis causa veritatis ; ergo omne prius producens plus producit quam secundum producens ; sed Pater videtur prius producere, (cum det Filio producere) ergo,etc.
Contra, uno principio, inquantum omnino unum in eis, spirant Spiritum sanctum ex quaestione praecedente; ergo omnino uniformiter.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
Non ideo hanc absque Commentario nobis reliquit Lychetus,quod eam, ut alias duas quaestiones sextae quaestioni distinctionis tertiae insertas, ex Oxoniensi Doctoris scripto esse non putaverit ; sed quod, ut ipsemet in fine expositionis ad praesentem quaestionem adhibitae asserit, tam clare eam tractaverit Doctor, ut expositione vix indigeret. Quod quamvis ita sit, tamen aliqua majoris claritatis causa adjungere non erit ingratum, ut spero, lectoribus. Itaque ut incipiam, propositis quatuor ex Patribus, et una ex Philosophi auctoritate, pro negativa parte, et una ratione pro affirmativa, quaestionem resolvit affirmative, ita ut nullam difformitatem inter Patrem et Filium in spirando Spiritum sanctum admittat, nisi quod Pater spiret a se, Filius vero non spiret a se. Contra quam opponit unam difficultatem, ex cujus solutione praedictas auctoritates partis negativae explicat.